Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
|
Praeterito Sabbato scripsi, simul sciscitans quomodo mihi negotium esset cum Domino Datario, qui nouam taxam intendebat, tentabat et uolebat pro Bullarum expeditione. Iam placabilis redditus mitius agit et, spero, expediet breui. Neque enim quicquam a me amplius accipiet, praeter fatigationem mei corporis, quam necessario impendere debeo. Nunc instatur pro Iuramenti exceptione, et licet dederim replicata Memorialia, necdum rescriptum habere ualui. Denique si desperatum uidero, expediam meliori quo iudicauero modo.
Interim Dominationis Uestrae Reuerendissimae litteras accepi super morte Maximi Pietreuicÿ Ualachi, et de aliis, qua de re iam antea intellexeram, sicut in praeteritis meis innui. Ex eo tamen, quod Dominatio Uestra Reuerendissima tres in suo supplici libello nominauerit, omnem spem pro mea persona amisi. Nam Bielauich praesens efficaciori se se modo iuuabit, quamuis et alium sui non deserent fautores. Ualde etiam me offendit, quod Dominatio Uestra Reuerendissima nullitatem meam tantis pretulerit uiris, meque eorum in numero Caesari proposuit, quos sola fama et nulla praegustata experientia aliena fide subolfecit. Uideo, quid sit alienis spebus niti, sed conquaeri
supersedeo, dispositioni diuinae me omnino submittens. Miror nihilominus, quod tam breui exciderint omnia quodque in mentem non recucurrit, non tres, sed unicum sedi Apostolicae pro suffraganeo
Vade retro
| Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.