Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De caetero nimam sto piƷati, nego GoƷpodin Bogh Vase GoƷpodƷtwo zdrawo darsi wnogo leth na chaƷt i hwalu Ʒwoyu.
Ut meliori modo memoriae haerere possit commendationis huius meae officium, hic in fine appendo, et
quacunque animi et studii mei possibilitate tum personam, cum res et negotia Domini Burich commendo, atque ita commendo, ut intelligat is me Maydacum Maydaco commendasse, qui nisi bene sub Dominatione Uestra Reuerendissima pedem fixerint, haud dubio leui procella dispergentur.
Ʒadaye wreme, GoƷpodine, i zato dokle morete, ogledayteƷe na wasse Mandayke, zasto wrydnÿ i doƷtoyni yeƷu,
et licet nomen exosum sit, uirtutes tamen etiam apud aduersarios admirantur.
|
Nuperrime, quum hinc mouit Dominus Burich, post expletam deuotionis suae uisitationem, dederam eidem litteras omnem rem continentes de negotiis, alias quoque quinto decimo post die per postam misi, demumque per Tabellarium alias hebdomada elapsa.
In ultimis et penultimis sigificaui Ecclesiae et confirmationis expeditionem breui ultimandam. Et fortassis sequenti hebdomada Bullas habebo. Postquam Propositio facta fuit, uix octo dierum spatio praeterito
mortuus est Dominus Cerri, cuius officii erat Decreta, Cedulas et Contracedularum signationes Sacri Collegii in similibus expeditionibus dare; eius Mors itaque protraxit Decreti Propositionis exemplar duabus hebdomadis, donec alius eius loco successit.
Interea Dominus
Matkouich obtenta, aegre admodum, facultate, discessit ad Dominationem Uestram Reuerendissimam properaturus. Detinebit se tribus uel quatuor diebus Bononiae; et si interea Bullas obtinere potuero, ad eundem transferendas mittam; sin minus, dirigere conabor aliqua uia
Misi per Dominum Burich compendium Sanchez de Matrimonio.
Hisce me Dominationi Uestrae Reuerendissimae commendo et eandem bene ualere precor.Vade retro
| Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.