Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Quantum ad historiam ampliandam, non dubito, quin multa in archiuiis archiuis Romanis et praesertim Uaticano reperire possemus, sed nullus quicquam inde extrahere potuit, nisi pecunia mediante, quae custodibus et iis, qui ad eiusmodi officium deputati sunt, dari solet; quemadmodum etiam Pater Incoffer iam multam impendit pro suis Annalibus farciendis. Ego eiusmodi impensam facere nequeo, proindeque etiam supersedere debeo. Sed quae aliunde conquirere possum pro historia mea uniuersali, quam de Illyrica Natione et eiusdem uera origine scribere coepi, assidua fatigatione conquiro, ita ut ausim dicere me post reditum in Urbem supra quingentos et triginta auctores euoluisse, maxima omnium admiratione atque maximo tum labore meo, tum incommodo, cum auctorum penuriam in Monasterio habeam, sed ad uarias et longe dissitas a Monasterio Bibliothecas, horis determinatis, iisque furtiuis, cursitandum est.

Conscripsi Dialogum unum, de Antiquorum Illyricorum lingua, in quem Dominationem Uestram Reuerendisimam introduxi, nec non Reuerendos Dominos Mixam et Missich atque Dominum Pernar, uarias sententias examinando, ac demum meam stabiliendo, quae est: Antiquos scilicet Illiricos: Dalmatas, Istros, Liburnos, Paeones, siue Pannones, Scordiscos &c. eadem lingua usos fuisse, qua hodie utuntur, siue Slauonica ea, siue alia denominatione apelletur. Proindeque reiicio somnium illud Blondi, et qui ex Blondo accepit Fausti Uerantii, linguam nimirum hanc, qua hodie Dalmatae, Bosnenses et nos Croatae utimur, allatam fuisse in istas regiones post diui Hieronymi tempora, aeuo uidelicet Iustiniani Principis, in aduentu Slauorum &c., cum longe uetustiorem atque partibus usitatam demonstrem. Dialogum hunc adscripseram Praestantissimo Domino Cardinali Barberino, et fortassis breui typis uulgassem, sed nonnulli amicorum suaserunt dachie bolye biti pripiƷatiga ali bratu CzeƷarowe ƷwetloƷti, ali Ʒynu nyegowomu, od kÿhƷe çhlowek more stogod nadeyati; zatoƷam oƷtawyl. Hoc in Dialogo huiusmodi elogium, uerbis ad supremum Cardinalem directis, de Dominatione Uestra feci: "Tu, Cardinalis amplissime, fac quaeso, grauissimis huius mei Dialogi Personis in umbra Eminentiae tuae consedendi potestatem, et dum ego cum his de Antiquorum Illyricorum lingua disputo, tu Auditoris, ac si lubet, Disceptatoris officio fungi non dedigneris. Duo ex hoc, si non plura, commoda accipies. Nam et Animum Urbis Orbisque curis ac molestiis grauatum releuabis interea, et uiros cognosces integerrimos, tuarum uirtutum studiosissimos Tuaeque Largitatis ac Munificentiae in remotissimis partibus constitutos praecones eloquentissimos. Conspicies Reuerendissimum Dominum Benedictum Uincouicz, in Philosophorum ac Theologorum studiis apprime eruditum, Iuris utriusque Doctorem, in Sacris Literis, Ecclesiasticis rebus, Religionis dogmatibus et Controuersiis, Catholicae Ueritatis fundamentis historicorumque monumentis uersatissimum, qui pectoris sui Bibliothecam, morum Probitatem, uitae Innocentiam atque Integritatem incorruptae Fidei in Deum

Vade retro

Vade porro


Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.