Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Slavat, Vicko (floruit 1627) [1627]: Duo epigrammata, versio electronica, 16 versus, verborum 133, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [slavat-v-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 3v --

EPIGRAMMA Vincentij Slauati Ragusini, Philosophiae, ac Iurisconsulti, Lopo de Vega Carpio, Hispanicae Camoenae facilé Principi, sacrum.
Seu modulos fera, Lope, tuos tigris ulla videret,
Protinus in modulos solveret ora tigris:
Sive tuos cantus audirent saxa, repente
Ad cantus fierent musica saxa tuos.
Lope quid hoc monstri est? sistunt cita flumina cursus
Saxa animas, silvas tras (iras), rapis atque feras,
Dumque tuos spectant orchestris tecta cothurnos,
Viue sonant, nostri gloria, Lope soli.
Magnum equidem hoc opus est, homines mansuescere maius
Id tamen Hispani sit quoque Vatis onus.
Orphea te Tellus, te censet Ariona Nereus:
At si te audierint, sidera? Numen eris.
Ad Licentiatum Ironiam de Conculcabis Pseudopoetam clarissimum
Zoyle quam vano vibras tua spicula nixu,
Cum Phoenix nulla morte perire queat.
Nata fuit Lopio Musarum sacra Poesis,
Illa perire potest, iste perire nequit.


Vade retro

Vade porro


Slavat, Vicko (floruit 1627) [1627]: Duo epigrammata, versio electronica, 16 versus, verborum 133, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [slavat-v-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.