Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pridojevic, Ivan (c. 1600) [1604]: Ad Nobiles Viros Tragurienses de Tragurii praeclarae Dalmatiae urbis laudibus carmen, versio electronica, 521 verborum, versus 80, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [pridojev-i-spalat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 88v --


O igitur felix o terque quaterque beata
Vrbs Vtini tanto condecorata uiro,
Tu quoque Dalmatiae uerum decus inclyta clare
Vrbs alias quae inter laude canenda nites.
Cordibus a nostris non te ulla obliuia tollent
Marti, dulce etenim pectora nostra foues.
Mitto quamplures quos pigra obliuia tollunt
Quorum (dii faciant) carmina laeta canam.
Nobilitas bene culta uirum uirtusque decusque
In te est, una etiam semper amandus honos
Quae modo praetereo, satius mihi namque tacere est,
Quam paucis laudes enumerare tuas.
Viue igitur faelix nec te unquam Thracia laedant
Arma nec indomitus Turcicus ipse furor.
Sint procul, alma, tibi dira et contagia sitque
Tabida uel pestis longe et amara lues.
Viuant in te omnes aeterno sacra canentes
Caelicolum Regi Nestoris usque dies.
Relligio crescat, laudetur Virginis almae
Filius omnipotens, flamen et ipse Deus.
Illa etiam summo genuit quae intacta salutis
Authorem ingenito Virgo beata Patri
Caelicolę et lęti quorum prece conditor orbis
Flectitur ut cunctis adsit ab arce poli
Innumeris feriant ardentia sydera caeli
Laudibus et resonet semper uterque polus.

Vade retro

Vade porro


Pridojevic, Ivan (c. 1600) [1604]: Ad Nobiles Viros Tragurienses de Tragurii praeclarae Dalmatiae urbis laudibus carmen, versio electronica, 521 verborum, versus 80, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [pridojev-i-spalat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.