Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 68 --

Quaeratur exempli gratia quam habet grauitatem in aqua aurum purum seu aurum 24, partium cuius grauitas in aere est lib. 1. Haec in supremo ordine e regione denominatoris partium 24, sub titulo grauitatis auri in aqua, datur unc. 1 1. Scrup. 8, Gran. 20 172/1767, quae fractio licet exprimi possit minoribus numeris nempe 4/19, libuit tamen illam maiorem in tabula ponere, ut omnes fractiones totius tabulae essent eiusdem denominationis, et responderent denominatoribus fractionum quae habentur in tabella partis proportionalis.

Rursum quaeratur quam habet grauitatem in aqua aurum iterum unius librae, qualitatis vero 20, partium. quam si in tabula quaeras, inuenies sub eodem titulo e regione denominatoris 20, partium. unc. 11, Scrup. 6, Gran. 9 177/1767. eademque est ratio de reliquis.

Quando vero propositum aurum non est unius Librae; tunc opus erit ratiocinatione proportionis, in qua pro primo termino ponatur una libra auri propositae qualitatis, pro secundo termino, grauitas eidem respondens in aqua quam tabula exhibet, pro tertio vero termino collocetur vera grauitas auri propositi. Quartus enim terminus exhibebit grauitatem ipsius auri in aqua. Vt si propositum aurum sit trium lib. qualitatis vero 18, partium. fiat ut lib. 1. ad unc. 11, Scrup. 5, Gran. 3 963/1767, ita lib. 3. ad alium numerum, is erit lib. 2, unc. 9, Scrup. 15, Gran. 10 1122/1767. et tanta erit grauitas auri propositi in aqua. Et sic de alijs.

Quod vero ad priorem usum attinet, is persimilis est praecedenti, et aeque facilis quando grauitas auri quam in aere et aqua habet, in tabula reperitur praecise. Nam si proponatur exempli gratia aurum unius lib. habens in aqua grauitatem unc. 11. Scr. 7, Gra. 14 1152/1767, quoniam haec grauitas reperitur in tabula e regione qualitatis auri 22, partium; manifestum est totidem partium esse aurum propositum.

Quando vero grauitas auri in aere quiaem est unius lib. in aqua vero grauitatem habet, quae in tabula non reperitur, indicium erit aurum propositum non esse aliquot partium praecise, sed annexam habere aliquam fractionem, quae per partem proportionalem inuenietur hoc modo.

Proponatur aurum unius librae in aqua habens grauitatem unc. 11. Scrup. 6, Gran. 16 264/1767, qualis in tabula non reperitur Grauitas enim proxime maior est unc. 1 1. Scrup. 6, Gran. 23 1551/1767, respondens auro 21, partium, et grauitas proxime minor est unc. 11, Scrup. 6, Gran. 9 177/1767, earumque differentia est Gran. 14 1374/1767, quem admodum et inter quascunque duas alias grauitates proximas

Vade retro

Vade porro


Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.