Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 54 --

corona, sed quaelibet particulae, grauitate quacunque, etiam differentes inter se, sufficiunt.

De ratione autem, qua Archimedes, cognitis grauitatibus trium corporum ex aqua, magnitudine aequalium, coronae scilicet unum, alterum massae aureae, tertium argenteae, potuerit furtum aurificis in regia corona deprehendere, atque argentum quod erat in ea permixtum ab auro discernere, plurimi scripserunt, modos etiam ad id faciendum excogitarunt varios, longa tamen methodo, atque difficili usi sunt, et quod maximam confusionem, et obscuritatem parit, nullum operationis tradunt praeceptum firmum, ac stabile. ego autem unica tantum proportionis ratiocinatione, seu regula trium (ut vulgo dicitur) breuiter, et expedite idem consequor, eamque geometrica ratione demonstro. Problema igitur ad hoc faciendum ita concipio et absoluo.

PROBLEMA IX. PROPOS. XVIII.

Portionem metalli, alteri metallo mistam, ponderis ratiocinatione discernere.

QVONIAM de Hieronis corona facta est mentio, sit ea B, eiusque grauitas EK, et oporteat argentum, quod sit in ea permixtum, ab auro discernere, hoc est oporteat inuenire quanta erit portio argenti, et quanta auri. Intelligantur duo corpora A, D, unum aureum, alterum argenteum aeque grauia atque corona, deinde trium corporum ex aqua, magnitudine aequalium, aureo scilicet corpori unum, alterum coronae, tertium corpori argenteo, inueniantur grauitates, id autem poterit fieri facillime, si accipiantur duo corpora unum ex auro, alterum ex argento, grauitate quacunque, ut

Vade retro

Vade porro


Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.