Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 005 --

vbertatis ipsa suae dominae nunquam debilitatur, nunquam deficit. Quin etiam isto loco constitutus bonarum literarum studiosos complecteris, ac tueris. Haec est vera germanae nota sapientiae, cum, quas vires nanciscitur, ijs sapientiam alit, tuus animus et tuae sapientiae, et alienae par est. Haec sunt firmissima et solidissima fundamenta ad aeternam posteritatis memoriam, quam licet proficisci iam videas ex iis quibus abundas animi ornamentis, nescio tamen quo pacto gratior nobis accidit, cum ex aliorum etiam praeconio suscipit incrementum. Hinc domus tua floret doctissimorum familiaritatibus; hinc nulli ad tuam consuetudinem praecluditur aditus; hinc plurimorum studia commouentur; hinc illa sapientum aemulatio et admiratio: hinc omnium omnino ordinum ad te concursus; tanquam ad sapientissimum humani diuinique iuris patronum, et interpretem. Quid ego igitur quem tibi sexcentis eximiae beneuolentiae argumentis obligatum volusti, perexiguum hunc ingenij mei partum expositurus, unum te nominis et existimationis meae patronum non suscipiam equidem in amplissimi Theatri lucem sapientissimorum 32 hominum conspectum, quibus abundat haec nostra aetas inferre me non magnopere cogitabam: Tu hortatus es dubitantem impulisti vel reluctantem: tuere igitur obsequentem. iam nunc mihi videor in exigua vel nulla spe laudis ex ingenio meo; sempiternam nominis immortalitatem ex tuo patrocinio consecutus.

Vale. Romae VII. Kal. Maij. MDCIII.
BENEVOLO LECTORI.

Diversa. corporum genera duplici ratione comparari inter se a Mathematicis possunt mole ac pondere. Pondere comparatio fit, cum inter corpora diuersi generis mole aequalia, quaeritur, quae sit ratio ponderis: quanto videlicet, unum altero grauius, aut leuius sit. Magnitudine autem sit collatio, cum posita pari grauitate, quaeritur, quae sit ratio magnitudinis; quanto sit alterum altero maius, aut minus. Quae comparatio mihi cum videretur et iucunda cognitu, et usum nonnullum habere, nec fuse a quopiam explicata, non ita pridem super ea non nihil coepi me liris sed nihil de luce ac publico cogitabam. Is enim ego sum, qui malim scire, quam nescire, discere, quam docere. Sed tamen cum Michael Saegnerus in rebus. Mathematicis excellens vir, ac Magister meus, cui ego plurimum debere me fateor, ab eo enim prima elementa habui, reposcere a me publicum aliquem doctrina sua fructum videretur ac Federicus Saminiatus euius suorum suauitatem, et beneuolentiam erga me diu, dum simul hisce studijs condiscipuli operam dedimus, expertus sum, me ut aliquid auderem tum oratione, tum exemplo suo excitaret, coepi minus ab ea cogitatione alienus esse. Deinde vero summos viros habui

Vade retro

Vade porro


Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.