Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 40 --

erit gran. 513. et sic reliquarum sphaerarum ex stanno, diametros habentium magnitudine quacunque, inuenientur grauitates.

Aliter quoque et expeditius reliquarum sphaerarum ex stanno inuenientur grauitates.

Inuenta grauitate sphaerae, diametrum habentis 1/4, unciae, multiplicetur ipsa grauitas, per 8, hoc est per cubum ex 2, numerus pro ductus dabit grauitatem sphaerae, diametrum habentis 2/4, unciae, hoc est 1/2, sphaerae {*} enim inter se in triplicata sunt ratione suarum dimetrorum. deinde si multiplicetur eadem grauitas per 27, hoc est per cubum ex 3, numerus productus dabit grauitatem sphaerae, habentis diametrum 3/4, unciae, et si multiplicetur per 64, hoc est per cubum ex 4, numerus productus dabit grauitatem sphaerae, cuius diameter est 4/4, hoc est unius unciae, et eo deinceps continuo ordine,

18.12. Elem.

Porro ad inueniendas grauitates sphaerarum ex reliquis metallis vel ex quacunque alia materia, haec erit ratio.

Fiat ut 1, ad 1 41/74, hoc est ut 74, ad 115, (si de grauitate sphaeraeplumbeae quaeritur cuius diameter est 1/4, unciae) ita 19. grauitas videlicet sphaerae stanneae diametrum habentis 1/4, unciae, ad alium numerum qui sit 29 19/74, grauitas igitur sphaerae plumbeae, diametrum habentis 1/4, unciae, erit gran. 29 39/74. stannum enim ad plumbum rationem habet in grauitate ut 1, ad 1 41/74, ut conspicitur in prima tabella quam ad comparandum inter se duodecim corporum genera, grauitate, et magnitudine, apposuimus.

Si vero quaeratur de grauitate sphaerae plumbeae, diametrum habentis 2, unciarum, fiat ut 74, ad 115, ita 9728, id est grauia



Vade retro

Vade porro


Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.