Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 231 --
Ludovicus rex cum omni pene Pannonica nobilitate extinctus est, Solymannus victor Ioannem
Sepusium Hungariae regem declaravit, et ea gens in filio successore esse desiit.
Sebastianus, qui in Africana acie periit XVI. Portugalliae rex, non modo familiae suae
finem, verum regno universo miserabilem cladem intulit: Henricus enim, qui post illum
rebus praefuit, regii potius tutoris, quam regis nomen meretur. Porro, quae ad Henricum
Galliae regem pertinent, notiora ea sunt, quam ut a me explicari debeant. Is certe
ultimus Valesiorum, qui in Francia regnaverunt, fuit.

|