Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De fonte Africano.
Fonticulum vidi Getulas inter arenas. Ulmus et hic ingens, et breve carmen erat. Si via longa premit, molli requiesce sub umbra. Si sitis, haud usquam dulcior haustus aqua.
Ad amicam.
Ne vero, ne inusta mihi mea vita, meum cor Iniunge, hoc unum deprecor imperium. Ligna petis, non iusta petis, nam si meus iste Aemulus igne calet, cur ego ligna dabo? Ligna dabo, ut flamma pariter caleamus eadem, Fiet et hoc nobis dulcius obsequium.
Ad Hugonem.
Si fas Hugo mihi, quae sentio dicere, dicam. Nil benefacta valent, et nocet esse pium. Nam qui fida diu pro Tuscis induit arma, Fraude iacet Tusca Graecus Aristomenes.
Ad Petrum Velliam e Mysiae regibus oriundum de grue quae illius insignia
superstat.
Velliae magnanimae renovas qui nomina gentis, Nec sinis illustri stirpe perire genus.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.