Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 85 --

Sabaudius Torques. Acronyma: F E R T
Fert collo torquem ex auro fulgente Sabaudius.
Et torque incisa est littera digna legi.
Reppulerit nostris Turcam quod viribus hostem,
Torquem hunc insignem donat habere Rhodus.
De origine ordinis D. Michaelis apud Gallos.
Qua Neustrinus ager, qua sunt Mallonia templa,
Templa Caledoniis proxima littoribus.
Parva mari in magno (dignus labor Hercule) turris
Surgit inaccessis nobilis aggeribus.
Penna loco nomen Michaelis, ut aurea quondam
Decidit ex humero versicolore, dedit.
Dum bello accisae res Gallae, et pristina gentis
Difflueret captis gloria Parrhisiis.
Ille locus magni Dionysi signa secutus
Dicitur externas non timuisse minas.
Ille moram primus victoribus attulit Anglis,
Et stetit hac una publica in arce salus,
At pius, et Gallis exegit finibus hostem,
Et statuit patrias Rex Ludovicus opes.
Victorem ex auro Divum (monumenta peracta
Militiae) proceres iussit habere suos.
De origine ordinis Divi Stephani apud Tuscos.
Antoni pius ille senex, cui sanguinis ergo
Largius effusi prima corona datur.
Quique modo Alphaeas sublimis respicit arces,

Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.