Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 83 --

mihi neutrum nomen satisfacit. Recens enim Christianorum Principum inventum, prisco vocabulo carere existimo. At quocunque tandem nomine adpellentur, paucas, et eas quidem successivas horas in illis describendis mihi periisse scio. dum longioribus his noctibus somnum frustra meis oculis capto, et eam animi molestiam non insuavi meditatione lenire cupio. Tu vero qui inter Etrusca subsellia non infimum locum occupasti, dedicatae tibi vigiliolae favebis, et si forsan luce digna videbitur, ut in meo nomine appareat, pro veteri nostra necessitudine curabis.

B. V. Domi.
De inventione Rosae albae, et rubrae, apud Anglos.
Dum celer insequitur cervos rex Anglus, et apros
Spina infixa pedi est, et cruor emicuit,
Ille manu vellens arrisit, et en dabit inquit,
Haec quoque de nostro sanguine spina rosam.
Riserunt proceres. at quae rosa nascitur inde,
Pro superi, quantae cladis origo fuit.
Nam pars una gerit niveam, pars una rubentem,
Et sera distinctus suscitat arma color.
De origine Garterii apud eodem.
Ducebant choreas ad lumina sera puellae,
Omnes virgineo pene nitore pares.
Qua Thamesis totum plenis se colligit undis
Lapsus ad antiquae moenia Londiniae.

Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.