Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 77 --


Iam senior, morboque gravi confectus habenas
Erricus adflicti suscipit Imperii.

Phillipus Hispaniae Monarcha.
Quod neque Sol vidit, neque quisquam crederet, unus
Hesperia in magna sceptra Philippus habet.
Idem.
Post deploratas clades, et tristia magni,
Regis et (heu) iuvenis funera Daverii.
Illuxit terris signum caeleste Philippus.
Et tulit accisis Austria rebus opem.
URBIUM NOMINA.
Olyssippo sive Lisibonna,
De me multa velis si dicere, multa supersint
Et satis, ut dicas, hic Lysibonna fuit.
Ebora.
Haec Ebora est, vates ornat quam flavius urbem,
Et quam plus oculis diligit ille suis.
Connimbrica.
Absit, ut exiguae Connimbrica cedat Ilerdae.
Surgit enim magnis aemula Parrhisiis.
D. Hirenae fanum. sive Sanctarem.
Hirenae Fanum donarunt pallas oliva,
Fruge Ceres, Bacchus nectare, pisce Tagus.
Burgos.
Burgos ego. Burgo cedit regale Toletum.
De magnis quoties curia rebus agit.
Toletum.
Iactat se Regum sedem sublime Toletum,
Iactat opes, iactat pontificesque suos.

Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.