Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 75 --

Remisit illi homagium, quod ad eam diem Lusitani reges Castellanis praestabant.

Alfonsus IIII.
Baetica pugnantem Mellaria vidit Alonsum,
Dum caderent magni Miramolinis opes.
Petrus cognomento crudelis.
Errat, qui Petrum crudelem nominat, ultor
Acrior occisae coniugis ille fuit.
SCHOLIUM.

Hagnesam Castriam intelligit suavissimi oris Puellam, quae cum a Petro Portugalliae Infante matronae loco habetur, iussu regis interfecta est. Petrus vero iam rex, nefarii consilii auctores severissime punivit, inde crudelis cognomen adeptus.

Fernandus.
Cinxit Ulyssaeam Fernandus moenibus urbem.
Stabat opus, necdum septima messis erat.
Ioannes I.
Salve invicte Heros regem qui vincis Iberum.
Cogis et effusae tradere terga fugae.
Adoardus.
Invida mors coeptis Adoardi strinxerat arcum.
Arcus et, heu, regi pestifer ille fuit.
SCHOLIUM.

Decessit pestilentia, dum litteras ab urbe Olyssippone, ubi ea lues grassabatur, allatas temere resignat, quod ne cui mirum videri possit,

Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.