Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 72 --

non vane imprecata est. In proelio enim parum secundo et crus fregit, et ab hoste captus, aegre libertatem redemit.

Sancius I.
Excipit imperium maturo Sancius aevo.
Non fuit invicto degener ille patri.
Alfonsus II.
Alter Alonsus adest, cuius Mavortia facta
Arguat invicta Sylvia capta manu.

Sub hoc Rege tandem expulsis Arabibus debellatum in Algarbiis Lusitanicarum rerum scriptores tradunt.

Sancius II.
Tardior ingenio, sed cultor Sancius aequi
Germanique minas, fugit, et exul obit.

Praeclarum me Hercule, et memoria dignum facinus sub hoc Sancio contigisse traditur, quod ego ita narrabo, magis ut aliis accurate scribendi materiam subiiciam, quam quod me tantam rem Stylo consequi posse sperem; id in hunc modum habet.

Sancius Rex Alfonso fratri cum hostilibus copiis adventanti imparem se sentiens arce prius Equestres ordinis viro (nomen non traditur) commendata, urbe Connimbrica noctu excedit, et ad Castellanum regem, in cuius fide erat, Toletum abit. Adest Alfonsus triduo post fratris discessum, et urbe sine negotio potitus, arcem circunvallat, ab oppugnatione tamen, quia firmissimo praesidio

Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.