Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Costis, qua melior nec erit venientibus annis,
Nec fuit aeterni primaeva ab origine mundi,
Caesare digna viro, flavisque decora capillis,
Et niveos formosa talos occurrit et ultro
Ipsa tibi roseo quaedam cupit ore profari.
Max: Fac veniat!
Caesare digna viro, nitidissima formosarum,
Dic age, ne caela, quid habes, bene culta virago?
Iuncea virgo, age dic, quae sunt tua vota, quid optas?
Cat: Me tibi Maxenti solitam exoptare salutem,
Fausta tuo imperio ac felicia cuncta precari,
Maiestatis honos atque inviolabile regni
Impulerat sublime decus Latiaeque secures
Fascesque Ausonii: at Christi laus summa repugnat,
Qui solus tenet imperium, quo cuncta reguntur.
Qui, cum regna tibi dederit belloque potentem
Fecerit, invictis cinctum ac fulgentibus armis, 770] Verg. Aen. 4,638. 771] Verg. Aen. 3,19 sacra Dionaeae matri divisque ferebam. 774] Ricardus 1,154 locus ad stata sacra paratur. 774–76] Verg. Aen. 4,56–58 principio delubra adeunt pacemque per aras / exquirunt; mactant lectas de more bidentis / legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo. 778sq.] Verg. Aen. 4,63sq. instauratque diem donis, pecudumque reclusis / pectoribus inhians spirantia consulit exta. 783 ab origine mundi] 1157 ab origine gentis; 1159 primaeva ab origine rerum. 791–97] BM 2,23–28 Me tibi, Maxenti, solitam praeferre salutem / Admonuit regalis apex summusque paternae / Maiestatis honor; pietas violata repugnat. / Nam colis haec simulachra deo peritura relicto, / Qui tibi solus opes tantas Romanaque patri / Regna dedit fecitque maris terraeque potentem. 794sq.] cf. ad 1577sq.
Armipotente manu peditumque equitumque cohorte,
Tu tamen immemorem tete ingratumque salutis


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic