Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Cultu deorum, qui coercet improbos,
Et omne bonum producit atque promovet.
Max: Prudenter istud asseruisti, o pontifex.
Sen.1: Auguste Caesar unum hoc insuper reor
Necesse ad integrum statum reipublicae
Debere videri, ut hostis omnis imperii,
Rebellis omnis, et tibi non subditus
Armis, et aperto praelio fusus cadat,
Finemque morte seditionibus ferat.
Nam quae potest pax esse firma, ubi complices
Rebellionis adiuvans impunitas
Origenes fovet, e quibus omne oritur malum?
Max: Longe optime dicis. Placet sententia.
Si quis aliud quid habet, nunc in medium adferat.
Por: Auguste Caesar optime, maxime, et inclyte,
Inanibus ne tempora verbis exterant
Viri senatores, magnique consules,
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|