Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Quid fers consilii? vel quid nunc restat agendum?
Nam tibi consiliis animum sapientibus aptum,
Indidit omnipotens rerum pater, optima factu
Consule Cathrinae, cui te decet omnia longe
Prospicere, atque animis venturos cernere casus.
Mac: Consulo, mortales ut dedignata hymenaeos
Caelesti nubat sponso: magis omnibus unum
Hunc penitus totis adametque petatque medullis,
Qui solus tenet imperium, quo cuncta reguntur,
Cui comes est pax exsuperans, aeterna voluptas.
Cat: Sed quanam id fieri possit ratione, docendum est.
Mac: Dicam. Hic sola manens ardentia vota, precesque
Funde deo, ac precibus tollas super aethera mentem.
Sensibus ille tuis mox illabetur ab alto:
Quem praeter nihil ulterius, nil amplius optes.
Cat: Verum quid dicam? quae prima exordia sumam?


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic