Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Cas: O Virgo, qua nec melior fuit altera
forma,
Ornatuque prior, nec erit venientibus annis.
Ne tibi sit ludus cupidum suspendere amantem.
Ille tui exarsit nimium crudeliter igne:
Utque rigor ferri rutila lentescere flamma
Assolet, haud secus ille tui mollescit amore.
298] 1848; BM 1,484 Lactentes aurora genas, per eburnea
colla; Ov. met. 3,422 inpubesque genas et eburnea colla decusque. 299]
Val. Fl. 3,340 dat pictas auro atque ardentes murice vestes. 301 aurea
vasa] 1052. 303 ubere glebae] Verg. Aen. 1,531; 3,164. 319] Verg. Aen.
4,337 pro re pauca loquar; Floruit insignis 2,229 Pro re pauca loquar
tamen, ambitione remota; Verg. Aen. 1,137 maturate fugam regique haec
dicite vestro. 322] BM 3,556 ratione gubernat.
Cat: Desinite, aut vos responso non amplius
ullo
Dignabor! Nolo ignoto me iungere amanti,
Nec vestris moveor donis, absistite, abite!
Cas: Vincis virgo decens pulcherrima
formosarum.
Triste vale dico, sed habent sua vela recursus,
Fitque quod haud fuerat momentaque cuncta novantur.
Scena III.
Andridamia – Macharius – Catharina
Optime Machari, quo non praestantior alter
Ore ciere dei laudes, Christumque sonare:
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|