Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Panti: Quid petitis? Quae caussa viae? –
Panta: Quae caussa profectos
Litus ad Isiacum vos per vada caerula vexit?
Cas: Principis imperio Romana sede profecti
267 Dic age, ne celes] 789, 1784 Dic age, ne caela. 268]
Verg. Aen. 6,442 hic quos durus amor crudeli tabe peredit. 269sq.] Ciris
225sq. non tibi nequiquam viridis per viscera pallor / aegroto tenuis
suffundit sanguine venas. 280] Sil. 8,61 atque ea, dum flavas bis tondet
messor aristas. 281sq.] Verg. Aen. 6,309sq. quam multa in silvis autumni
frigore primo / lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto; ibid.
4,444 consternunt terram concusso stipite frondes. 287 Mecum erit iste
labor] Verg. Aen. 4,115. 288] Ov. am. 2,6,23 Non fuit in terris vocum
simulantior ales. – venientibus annis] 326, 404, 782, 2060. 292–94]
Verg. Aen. 9,376 state, viri. quae causa viae? quive estis in armis?;
ibid. 7,197sq. quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis / litus
ad Ausonium tot per vada caerula vexit? – vada caerula] 561.
Consilio hoc omnes, animisque volentibus isthuc
Mittimur, et vestris laeti succedimus oris.
Purpureas formosa genas et eburnea colla
Costis ut accipiat magni ducis inclyta dona.
Costidis en auro pictas, et murice vestes,
Crateres aureos et Costidis aurea vasa,
Despondere cui iuvenem florente iuventa
Conspicuum, forma insignem, ditem ubere glebae
Venimus. –
Panti: Ergo agedum iuvenes accedite –
Panta: Pulchram.
Ora diserta talosque albos, en Costida, mater
Andridamia cui comes est dulcissima –
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|