Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Hoc unum, miseris lanians mea pectora curis,
Quod fugiunt anni, fugit aetas, labitur omne
Tempus, et ad finem properant praesentia vitae
Gaudia.
Quale secat flavas messor falcatus aristas,
Quale vel autumni venientis frigore primo
Lapsa cadunt folia, et concusso stipite frondes;
Sic omnes tandem abripimur, cinerescimus omnes.
Ast ego, quae tandem post ista caduca sequantur,
Nescio. Dii norunt caelestia templa colentes.
And: Desine, gnata, comas oculosque decora nitentes,
Mecum erit iste labor. Veniet quo doctior alter
Non fuit in terris, nec erit venientibus annis,
Qui tibi recludet caeli decreta potentis.
Panti: Interea maestas animo procul abice curas!
Panta: At quinam huc properant male fausto sidere nati?
State viri iam nunc istic, et sistite gressum!


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic