Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Hic clarae virtutis honos? Haec gloria sceptri?
Nunc, heu nata, iaces miserandum et flebile corpus
Et mutum sine voce caput, quo pulchrior ulla
Non fuit in tota Aegypto nec gratior ulla
Eloquio nec divinis praestantior ausis.
Panta: Heu, formosa, iaces, pressoque obmutuit ore
Lingua diserta nimis, quae nil mortale sonabat.
Panti: Salve, nympha, decus caeli, pulcherrima Costis!
Non te compellet nequicquam nomine quisquam
Deinceps. O facilis nostris, diva, annue votis! 1925] BM 3,785. 1926sq.] A 1765; C 1950sq.; BM 3,788sq. Et si quando memor quisquam certaminis huius / Implorabit opem, pater, exorabilis esto! 1929] A 1766. 1930 ferro caput] Cf. ad A 1683sq. 1932sq.] Ricardus 6,644 lac pro sanguine fluxit; BM 3,793sq. pro caede cruenta / Lac niveum fluxit. 1934] BM 3,803sq. Atque repentinum subito cum lumine fulgur / Emicuit. 1937–41] BM 3,818–24 Altera spirituum legio collegit ab hortis … Aereum per iter Rubri trans aequora ponti / In montes Arabum summaeque cacumina Sinae / Transtulit. Et corpus Pario clausere sepulchro, / Quod superum fecere manus. 1943 flebile corpus] BM 1,401. 1944sq.] Verg. Aen. 7,649sq. et 9,179sq. quo pulchrior alter / non fuit. 1947 pressoque ... ore] Verg. Aen. 6,155. 1948] Ricardus 3,403 Nil mortale sonat; Verg. Aen. 6,50 nec mortale sonans. 1924–28, 1931–54] dact. hexam.
Ale: O dolor, horrendae morti quis crederet illam
Deberi? –
Lea: Nunc astra tenet, caelumque petivit
Virgineas inter fortunatissima turmas.
Eub: O fascinata daemonum ludibriis
Et obstinato faedo errore pectora,
Quae tam stupendis nil moventur caelitum,
Virgo quibus coruscat haec, miraculis,


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic