Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Proicite, hanc ferro iugulate, et honore sepulchri
Aeternum careat miseranda morte cadaver!
Huic, miles, cito tolle caput mucrone corusco!
Imp: Absit recusem, si necem intentes mihi.
Sum Christiana. Christianum aufer caput!
Por: O Caesar absit, facinus ut tantum
patres,
Paulum efferatae mentis iram concoque!
Videbis huius turpitudinem mali:
Vocaberis enim coniugis tortor tuae,
Humanitatis immemor ac prudentiae,
Grave quod inuret nomini probrum tuo.
Ah parce, quaeso, vel mori una nos sine!
1648 Quid … infelix] Ov. am. 3,2,71; ars 3,735. 1648sq.
secula … oblita silebunt] 2083sq. 1650] Verg. Aen. 3,42 parce pias
scelerare manus. 1651sq.] Ov. met. 5,244sq. ... inexorabile durus /
exerces odium, nec iniqua finis in ira est. 1653sq.] A 1536sq. 1655–62]
BM 3,490–95 Manifesta vides miracula, necdum / Irritare deum cessas.
Tibi me quoque Christus / Abstulit, et vivo crines in flumine lavi. /
Nec tua sum posthac nec me reverentia Martis / Nec Iovis ulla tenet
…deorum. 1663 O furor, o rabies] BM 3,650. 1664] Verg. Aen. 3,215.
1665sq.] Verg. Aen. 12,527sq. ... rumpuntur nescia uinci / pectora. 1669
miseranda morte] Carmelianus 394; Ricardus 6,435. 1671sq.] A 1539, 1541;
C 1737. 1673–79] A 1557–64; C 1742sq.
1644–52, 1655–70] dact. hexam.
En posta solo genua tibi precantium!
Pha: Mitius in amabilem desaevias tori
Tui sociam, illud stirpis Augustae decus
Ne turbido furore inique deprimas!
Sag: Saltem remorare terribilem sententiam,
Donec tuos sensus parumper colligas
Cordisque generosi refrigescat furor!
Clau:
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|