Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Nobilitat, multos flammans virtutis amore!
Credimus haec non te sine celso numine divum
Tanta pati nec te sine numine tanta sonare.
Imp: Salve, virago nobilis, magnum decus
Mundi universi virginumque ingens honos!
Iam iam tibi nodosa solvam vincula,
1469–75] A 1140–48. 1476sq.] BM 2,388sq. Tendit ad horrentes
obscuri carceris umbras. / Et tenui densam superat vix lumine noctem. 1478–80] A
1160–62. 1481] 1931, 2005, 2018. – miracula rerum] 1655, 2005, 2018. 1482
occupat ingens] Val. Fl. 6,398. 1483sq.] A 1163sq. 1486–88] BM 2,397–99 Impulit
ignotus nares odor, omnia vincens, / Quae reges unguenta Syri Persaeque solebant
/ Delitias inter gemmis includere et auro. 1489] BM 2,402 Mox rimis illustre
iubar clarescere visum. 1494–97] A 1168–72. 1500sq.] BM 2,511sq. Credimus, o
virgo, coeli te arcana tenere / Nec te tanta pati nec te sine numine fari.
1504sq.] A 1205.
1476sq., 1481sq., 1486–93, 1498–501] dact. hexam.
Liberrima carcere ut exeas teterrimo!
Cat: Desine, nolo, mihi haec sunt optima vincla
volenti
Pauca pati potius, mea dum mala purgat acerbo
Rex superum, quam Tartareos descendere ad ignes.
Nunc faelix animi, nunc fortunatus habendus,
Qui patitur superis par mansuetudine divis,
Quique deum per acerba sequi discrimina laetus,
Ardet, ut ad supera alta ducem comitetur ovantem.
Tempus erit, quo pastor oves discernet ab haedis
Et magnum discrimen oves dabit inter et haedos.
Praemia tunc optata ferent benefacta piorum,
Quas meruere pati solvent scelera impia poenas.
Interea mala multa bonos perferre necessum est.
Por: Iam nova lux, nova mens, nova caelo gratia ab
alto
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|