Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Car: Fecimus id vero egregie. –
Max: Nunc ergo vocate,
Huc agite! –
Car: En, tenero foedatum sanguine corpus!
Max: Nondum, o virgo, sapis, nondum mea numina honoras?
Cat: O Caesar, frustra gemmis redimitus et auro:
Frigida situ saxa colis cariosaque ligna,
Quae tandem invidia est, caeli terraeque potentem
Si colo? Tu tua saxa colas, sine numina nobis!
Max: Ite iterum, ite feris iterum date verbera flagris,
Vulnifico ferro corpus lacerate superbum,
Nullaque bis senis praebete alimenta diebus!
I pestis, dii te sceleratam fulmine perdant! 1324] sacro sancta B. 1321sq.] A 1052sq. 1325–27] A 1063, 1071sq., 1064. 1330sq.] A 1094, 1092. 1335 liventia colla] Epiced. Drusi 273. 1341 Quae … est] Stat. Theb. 1,280. 1342] BM 3,244 Tu saxa colas, sine numina nobis. 1345] BM 3,261 Nullaque bissenis praeberi alimenta diebus; Carmelianus 488 Nec sibi bissenis custos alimenta diebus. 1332–46] dact. hexam.
Musici: Heu quis erit tandem finis, quae meta malorum?
Heu heu quid facimus? Christe deus fer opem!


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic