Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Phi.3: Solus Anaxagoras non me, mihi crede, movebit.
1215 monstrabo] mostrabo B.
1187–89] BM 3,6–8 Si mea mens ullo poterat sermone moveri,
/ Hoc, fateor, compulsa foret. Namque omnia rhetor / Attigit, humanum
quibus est mutabile pectus. 1190 Sed ... adest] BM 3,15. 1191–94 Non …
nego] BM 3,22–25 Nec superos odi nec numina sancta nec aras / Numinibus
sacras, verum quae numina vanum / Vulgus ait tenebrosa sequens vestigia
patrum, / Numen habere nego. 1194 Deus ... ingens] BM 3,51. 1195–97] BM
3,55–58 Unus et in plures nunquam divisus, ab omni / Condicione procul
nostra; mortalia nedum … Solus hic immensum fecit, non Iuppiter, orbem.
1198–201 Mundus … humana] BM 3,41–44. 1201–03] BM 3,62sq. Quae narras de
prole Iovis, de stirpe deorum, / Scaenica sunt levibus vulgo recitata
poetis. 1204–08] BM 3,73–77 Non ita naturae speculati arcana sagaci /
Ingenio sensere viri, quos Attica tellus, / Quos Iudaea tulit Babylonque
antiqua magorum / Clara rudimentis Bragmanarumque reposto / Ora iacens
mundo nudis vicina sophistis. 1209–40] C 1220–37. 1210–14] BM 3,78–82
Primus Anaxagoras quadam coelestia dixit / Mente regi. Non ille Iovem …
nequeat convolvere gyro.
Cat: Nonne et Aristoteles hominum figmenta
perosus,
Lyncea in aethereos attollens lumina tractus,
Vidit in hac unum mundi testudine numen
Et coluit? Patrios ideo fugisse Penates
Euboicosque Lares fertur petiisse diemque
Chalcide supremum longa clausisse senecta.
Ecce ubi motoris primi indubitabile numen
Asserit et physica monstrat ratione, videte!
Phi.4: Miror, nunc tandem video, nunc denique
cerno!
Cat: Nonne et Aristocles, humeris Plato dictus
ab amplis,
Cum comite Eudoxo, Graiisque academia terris
Orta, deos plures aufert unumque fatetur
Artificem mundi dominatoremque deumque?
Vos legite, en loca monstrabo, legitote, videte!
Phi.5: Obstupeo surguntque comae, vox faucibus
haeret.
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|