Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Fauce patris, Corybantum opera translatus ad Idam
Gnosiacasque domos, Cretaeo crevit in antro.
Iuppiter est igitur proles humana. Quod autem
Confingunt de prole Iovis, de stirpe deorum,
Scenica sunt, levibus vulgo recitata poetis.
Non ita naturae speculati arcana sagaci
Ingenio sensere viri, quos Attica tellus
Aegyptusque tulit Babyloniaque arva magorum
Clara voluminibus Bragmanarumque reposto
Ora iacens mundo, nudis vicina sophistis.
Phi.2: Ast ostende precor loca diis contraria –
Cat: Fiet.
Doctus Anaxagoras an non docet omnia quadam
Mente regi? Non ille Iovem, non ille Minervam,
Non Maia Semeleve satum praefecit Olympo,
Non hominum quenquam, brevibus qui tanta lacertis
Corpora perpetuo nequeat convolvere gyro.
Vos legite, en loca monstrabo, spectate, videte!


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic