Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Ipse, suique omnes pugnae simulachra sub armis
Exhibeant! Nunc terga fugae, nunc spicula ad hostem
Vertant convertantque vias simulataque bella,
Atque alios ineant cursus aliosque recursus!
Laetitiam variis referant solennia ludis!
Invito preciis animos et praemia pono,
Quae iam iam in medio ante oculos circoque locavi.
Ite citi, magna praeconis voce tubisque
Declarate novam, dederunt quam numina sortem!
Tympana pulsa sonent, sonitu resonante tubarum,
Victores viridi advelent sua tempora lauro!
Solennique ornate diem, mora nulla, triumpho!
Por: Omnia quae memoras, Caesar, mecum ante peregi,
Mox aderunt positae merituri praemia palmae.
En veniunt paribus prompti colludere telis!
Caetera linque mihi fieri, quaecunque petisti.

Monomachia 1060] Verg. Aen. 5,305 nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. 1062sq.] Verg. Aen. 2,536sq. di, siqua est caelo pietas, quae talia curet, / persolvant grates dignas et praemia reddant. 1064 dum vita manebit] 1444, 2023; Sil. 10,439; 16,609. 1066sq.] Verg. Aen. 5,548–50 vade age et Ascanio, si iam puerile paratum / agmen habet se cum cursusque instruxit equorum, / ducat avo turmas et sese ostendat in armis. 1068] Verg. Aen. 5,575 excipiunt plausu pavidos gaudentque tuentes. 1069–72] Verg. Aen. 5,582–86 convertere vias infestaque tela tulere. / inde alios ineunt cursus aliosque recursus / adversi spatiis, alternosque orbibus orbis / impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis; / et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt. 1073] Verg. Aen. 5,605 dum variis tumulo referunt sollemnia ludis. 1074] Verg. Aen. 5,292 invitat pretiis animos, et praemia ponit. 1075] Verg. Aen. 5,109sq. munera principio ante oculos circoque locantur / in medio. 1076–79] Verg. Aen. 5,245sq. victorem magna praeconis voce Cloanthum / declarat viridique advelat tempora lauro. 1081] Verg. Aen. 6,105 omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. 1082] Verg. Aen. 5,70 cuncti adsint meritaeque expectent praemia palmae. 1083] Verg. georg. 1,489 paribus concurrere telis.


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic