Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Cat: Solus deus.
Max: Quisnam iste deus solus bona omnia
continens?
Cat: Caeli rutilantis principium atque conditor
Terraeque iacentis et procellosi maris,
867–69] A 478–80, C 557, 559. 877 duce et auspice] Hor.
carm. 1,7,27. 883] Ter. Ad. 511 Bono animo fac sis. 887–901] C
730–40.
IESUS, dominus dominantium, rex omnium
Regum, gubernans omnia et omnia dirigens
Summa potentia et insuperabili imperio.
Max: O virgo, Christus, quem deum esse
praedicas,
Infestus hostis et inimicus est mihi.
Proinde, cum tuae eloquentiae satis
Nequeam facere aut responsa commoda reddere,
Hac ampla et alta clausa teneberis domo,
Donec quid agendum sit melius perspexero.
Properate fortes armigerique milites,
Deducite Costida in abditam procul domum,
Vel squallidum, tetrum et tenebrosum in carcerem!
Scena V.
Maxentius – Galerius – Catharina – Pantaleon – Panticrates – Alexander
– Leander – Bias – Musici
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|