Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Previous page

Next page

-- --

Cat: Christo duce et auspice veniam, amice, lubens. Praei!
Max: O virgo, pulchritudine sidera quae poli
Vincis rutilantia et aureum lunae decus,
O inclytarum gloria prima virginum
Et Caesare sponso digna praeter ceteras,
Dic, quid tibi vis, vel quid boni desideras?
Responde animo fac sis bono! Clementiam
Te maximam decet experiri Caesaris.
Cat: Unum est bonum, Caesar, quod expeto mihi
Tibique pariter et omnibus mortalibus.
Max: Fierine potest, ut ego bona plurima cupiam,
Tuque unico contenta puella sis bono?
Cat: Summum bonum, quod caetera bona continet,
Desideriis ardentibus et flammantibus
Solum expetendum censeo: nihil caetera
Nisi huc relata, beatitudinis adferunt.
Max: Quodnam istud est summum bonum? –


Previous page

Next page


Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
Powered by PhiloLogic