Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 342 --

bonis verbis et spebus futuris rerum meliorum et auxiliorum. Si tamen quippiam illis extrueretur, prout olim fuit deliberatum, forsitan remanerent spe oblata. Reverendae dominationes vestrae deliberent et statuant aliquid de illis.

Totussevinam quoque nunc in regno opera domini Keglevich et intercessione eiusdem pro laboratoribus restaurandam omnino sollicitent, alioquin neque lignacio oppidanis neque nobis libera foret, piscacio vero nulla qua miseri cives et taxam solum et seipsos sublevant.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii 3. Ianuarii 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servitores, spani Sciscienses, manu propria. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis nobis colendissimis. Notatum a capitulo: Coloni in Wryut petunt abeundi veniam, quod Totussewyna per Keglewichios defenderetur. Redditae 4. Ianuarii 1592.
175. 1592. siječanj 3. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/43. Izvornik Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum commendationem.

Expedivimus hunc senem bombardarium ad reverendas dominationes vestras vix, eo nomine, ut obtineat litteras suae probitatis, diligentiae ac praestiti tempore obsidionis officii, quam rem ut alteri hic et hinc non denegent reverendae dominationes vestrae, sed eum, ut decet, expediant, siquidem nos aegre admodum illum eo adegimus, ut hinc discederet postquam alter supervenit. Baltasar vero nisi minis fuisset detentus in castro, hodie isthuc veniam petitum fuisset profectus iureiurando asserens se nolle amplius servire, cum deteriores illi praeferantur. Bonis verbis demulcebitur forsan, omnia enim principia in tali casu ubi hoc postponi videtur difficilia. Etc.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere desideramus. Sciscii sabbato ante Epiphaniarum Domini 1592 Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Scisciens.

Scribit nobis capitaneus Ivanichiensis sibi pertimescere auxilia petens. Bombardario persoluimus omnia.



Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.