Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 341 --

sane eo facto nil melius, quod solius comitatus Zagrabiensis opera et labore 15 diebus confici poterit. Qua re obtenta semper nos profundam atque stagnantem propter adiectam piscinam habituros esse noverint aquam, quam facile aut eques sine alto ponte aut pedester nisi humeris tenus luto demersus transire non possunt.

Novozel Michael cum fratre contumacia ducti neque per se neque per alios colonum per nos captum dimitti sollicitant, sed domini patroni sui et nostri praesentiam expectant, ut falsam contra nos instituat querelam; nostros debuit impudenter dimmittere, nam minati sumus illi pascuationem.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii 3. Ianuarii 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.

PS. Iste colonus noster ex Greda, Matthaeus Banich, querulatur sibi per quendam Marcum Pozawchich, qui in Dubrawam ex Greda descessit mansurus, porcos 14 clam et furtim ademptos atque a nobis petiisse, ut huic rei provideamus. Cum autem isthic sit futurus Terczak, cuius imperio subest dictus Pozawchich, non enim est haramia, sed colonus, per dominationes vestras reverendas requiratur et vel fur petatur vel porci restituantur, vel reverendissimus dominus requiratur.

Micatius, manu propria.
A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus ac patronis colendissimis. Notatum a capitulo: De novo bombardario ex Caproncza misso, de laboratoribus ad fossatum ultra Colapim etc. Redditae 4. Ianuarii 1592.
174. 1592. siječanj 3. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/42. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, salute praemissa officiorum nostrorum commendationem.

Isti miseri subditi de Vrywth extrema tandem necessitate compulsi vel dimissionem petunt vel in Drenchina Superiore locationem, quod utrumque nos quantum potuimus hucusque lenivimus. Nunc congeluscente Colapi omnimodam minantur migrationem, quam tamen nos observamus eos demulcentes

Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.