Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses, manu propria.
A tergo: PS. Hodie invicto nostro Tomkovich in Petroucz dominus vicebanus cum Merniawchich apud eundem novi anni prandium iniciabunt. Quamvis nihil damni sibi refert, noluimus ab illis accepturum etc. Et sic
173. 1592. siječanj 3. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/41. Izvornik.
Reverendi domini et patres nobis colendissimì, officiorum nostrorum deditissimam commendationem.
Hodie hora 7. missus est ad nos bombardarius per capitaneum Caproncensem, sed non alter aut melior peritiorve quam ille qui nuper a reverendis dominationibus vestris fuit dimissus. Credimus quod illi mensa castri Scisciensis non fuerit insipida: ob id et mensam et salarium astute obtinuit. Tractabitur ut prius ad mensam nostram. Alter dolore correptus videlicet Balthasar discessum parare hinc intendit, quod sibi hunc praelatum esse videat in salario. Alter vero senior isthuc cras, Deo volente, si voluerit expedietur. Tentabimus ut Ne otio tabescerent messi lancearii, opera illorum obstruimus, plene obstrui neglectas hostium nuperas vias et dissectiones, pixidariis interea fortiter excubantibus. Timemus enim ne absentia dominorum capitaneorum, qui ad Dietam proficiscentes, nobis aliquot incommodum pariat. Non foret inutile, si reverendae dominationes vestrae in proxima Dieta inter alia dominos regnicolas sollicitaverint ad ampliandum Transcolapianum fossatum, quod tamen necessarium est ut magna pars salutis tocius illius tractus, qui colitur ultra Colapim. Ac si tantilla latitudine quanta nunc existit amplietur,
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.