Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 339 --

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis. Cito, citissime, cito.

172. 1592. siječanj 1. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/40. Izvornik Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa novi anni foelicissimi introitus praecatione officiorumque nostrorum deditissimam commendationem.

Heri primum domo exivi ac ipsemet licet valetudinarius et prope claudus baculoque innixus ad Berzay usque cum domino collega processi, ubi noviter missos per dominum decanum stibrenses diligenter lustravi et regesto excepi et, licet videantur esse frequentes, media tamen parte adeo pannosi, ut ad tolerandum frigus in excubiis plane sint inepti, ut quibus nisi aut continue fornax dorso, aut focus a fronte caleat, mox concidere videantur: fex potius quam plebs.

De profugis autem illud vere credant reverendae dominationes vestrae, prout postea quoque ex aliorum relationibus cognoscent, eos quidem domi non reperiri per decanum neque tamen ad stationes suas rediisse, sed apud suos necessarios alibi in portu Savi clam delitescere in stubis inferiores, pinguiores vero etiam conniurari neque multum curare an ceteris ascribi presentesque esse velint, modo domi non reperiantur. Ex novissime quoque missis amplius quam 40 desiderantur.

Sollicitavit vehementer per dominum vicebanum et Merniawchich ut omnes nostros ad ferenda illis auxilia mox illuc transferamus: quod quam consulte omnes petant, ipsi viderint. Nos ut provinciam nostram praesidio in toto spoliemus, haud recte facturi rescripsimus, nichilominus nolle et ipsis et nobis omnibus viribus deesse, modo illi non desint ipsismet suosque in stationibus et custodiis diligenter observent et contineant, quorum capitanei una cum vicebano, si se ad Dietam contulerint, hosti hac occasione (nunc vix spirant idipsum expectantes) commodam atque plenam populandi spem facient illico.

In reliquo reverendas dominationes vestras foelicisime valere in hoc novo anno optamus, quibus nostram diligentiam deferimus. Sciscii 1. Ianuarii 1592. quod felix faustumque sit toti rei publicae Christianae ad pacem et tranquillitatem. Amen.

Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.