Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
168. 1591. prosinac 24. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/36. Izvornik.
Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.
Exiguos quos magna cum difficultate adepti sumus pisciculos reverendis dominationibus vestris ad futurorum festorum PS. Novozel magnam nobis infert iniuriam, adeo insolens effectus, ut in domini bani ultra Savum silva nostros duos colonos ceperit et in Hraztilnicza detinuerit et
171. 1591. prosinac 29. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/39. Izvornik
Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.
Nova quae nobis hodie allata transmittimus reverendis dominationibus vestris, quibus si oblectebimini grataque forent, nobis quoque gratum erit. At hostem haud cessare credimus, qui et nostras hasce oras aut Iwanichensium una dierum clam et repente invadet; dicitur a suis inquietus bassa et iam potioribus magna ex parte exosus. Nichili tamen faciens obmurmurationes solerter suo incumbit officio, prouti videmus et experimur. Haec voluimus vestris reverendis dominationibus communicare, quas et foelicissime valere optamus.
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.