Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
demum rem a fundamento profectam me inchoare necesse erit. Andream bombardarium sciant reverendae dominationes vestrae esse hominem versutissimum, conveniet dominos commissarios lachrimis et sua loquacitate et forsan, priusquam ego elinguis quoque obtinuero, ille loquax triumphabit. Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere cupio.
163. 1591. prosinac 10. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/31. Izvornik
Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum commendationem.
Hac eadem hora, qua ad nos venerint hae litterae, easdem expedio absente domino collega, qui nunc primum Ex his litteris reverendae dominationes vestrae doceantur quid necessarium sit castro: an municio vel miles. Ego nihil unquam vidi neque scio quid venturo hosti obiciam praeter patentem murum, si hic opertus fuero. Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere opto.
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.