Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 315 --

KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/9. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Literas reverendarum dominationum vestrarum nudius tertius accepimus, quibus supersedere a culina forrnanda mandant, quam nos omnino atque praesertim nunc semovendam censemus, aut nullam in ea turri bombardam ob impedimentum foci statuimus, cum tamen turris illa est custur castri ob continuas in ea vigilias. Nam, ut quatuor fenestris serviat bombarda, necesse eam habere spatium recurrendi, dein movendi, removendi, vertendi, locandi atque applicandi, quod sine pluralitate hominum, quae libera loci capacitate, non vero angusta aut fumosa, gauderi fieri nequit. Insuper etiam quantum sic coarctata per sex targiok inpositos, adeo ut vix sex barbatis totidemque militibus locus sufficiat, nedum ut bombarda cum suis apparatibus commode, nisi focus destruatur, locari possit. Persuadeant sibi reverendae dominationes vestrae in ea turri scutum esse positum atque in reliquis duabus, quae utinam olim ad summum usque muro deducta fuisset: haberet castrum quo se hosti Transsavino atque Transcolapiano fortiter opponeret.

Quod attinet ad summam rei quae toties sat acerbe ingeminatur, nos adeo excubamus ut nulli diei sic hucusque indultum, quin miles conductus una cum alus indagines revideat, nocturnas ztrasas lustret seque una nobiscum vigiliis fere conficiat; nec laboribus parcimus licet populum famelicum ac durum non nisi minis, vincturis ac baculis ut laboret adigimus; nec tamen pro voto omnia possunt fieri. Valla ad Colapim fecimus plurima et bona, a spectatoribus hucusque laudata, licet imperfecta. Gradecz non potest demoliri etiamsi mille homines contendant disicere. Pro piscatoribus misimus heri, qui utinam nihil comprehenderent. Nos hic misere vivimus, metu et fame perimus, nullam nostri curam habetur.

Turrim castro imminentem et oppositam quid iuvat demoliri, cum per se sit inbecillis ut in ea sibi hostis aliquod praesidium promittere possit? Praeterea animabitur visa eius demolicione cum ex ea numquam castro obesse possit; cui si nuper eius praesidio obesse potuisset, sane infra eam targiok nequaquam locasset. Viderint reverendae dominationes vestrae et tam de culina quam de ea nobis gratiorem sententiam perscribant. Nos haec scribimus facto consilio cum externis et castrensibus militibus qui disuadent turrim delendam. Praesidia et Germanorum et vestra expectamus alacriter, quae valeant felicissime.

Sciscii in die Heraclii imperatoris et Sanctae Crucis recuperationis 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores addictissimi, spani Sciscienses. A tergo:

PS. Cives isthinc mittantur: nam hostis est paratus et armatus. Stibrenses non sufficiunt: civitati et provinciae invigilantur, distrahuntur ad varia loca et intendunt novas stationes; in locis magis periculosis permanemus.



Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.