Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 906 --

143 tuis, et avertis cor nostrum a timore tuo? Sic verbum Dare crebro significat permittere: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Talia sunt in Scripturis innumera. Oriuntur autem ex tertia Hebr. coniugatione seu Hiphil. Causa vero huius loquutionis est, quod saepe effectus non veris causis tribuantur.

11 Verbis passivis neutralibus non est necesse semper dari personam agentem. Cl. 1. Contra etiam in verbis praesertim passivis, tametsi et aliis saepe casus agentis personae subintelligendus est: aliquando etiam non: ut Gen. 7. et 8. Rupti sunt fontes et apertae sunt cataractae. Et 8. conclusi sunt fontes, et cohibitae sunt pluviae. Contrarium exemplum et regula in Glossa Praeordinati, Act. 13, Cl. 2. 187. invenietur.

12 Verba ferme omnia, praesertim activa, circumscribuntur per nomen sui effectus, et verbum Sum, vel expressum vel tantum subintellectum. Christus erit mortis mors, et inferno pestis: id est, perdet ea. Christus est vita, via, veritas, lux, iustitia, sanctificatio, redemptio: id est, vivificat, illuminat, iustificat, sanctificat, redimit. Sensus carnis est mors, sensus spiritus est vita: id est, vivificat, interficit. Iudaeorum casus sunt divitiae gentilium: id est, horum abiectio est reconciliatio Ethnicorum, id est, ditat ac reconciliat eos suo quodam modo, quin eis veluti locum in tabernaculo Domini cedit, ut in locum ipsorum succedere, et populus Dei fieri queant. Sic Dialectici resolvunt orationes aut verba Aristotelis, scribit, per, est scribens. In Metonymia dixi de hac phrasi, poni effectum pro causa: ut, Haec est gratia, id est, causa gratiae.

13 Catachresis aut abusus verborum multiplex est in hac lingua. Exod. 20, Populus vidit vocem Dei, pro. audivit. Psal. 39, Audi lachrymas meas: tametsi possis ibi exponere ipsum nomen vocem lugubrem aut lachrymosam. Sic Psal. 145, Oculi omnium in te sperant Domine.

14 Verba actionum aut passionum, aut etiam alia, non raro tantum declarationem aut noticiam rei a se significatae notant. Psal. 143, Non erit iustus coram te omnis vivens: id est, agnoscetur aut declarabitur iustus. Psal. 51, Ut sis iustus cum loqueris. Esa. 6, Impingua cor populi huius: id est, testator publice esse impinguatum. Ier. 1, Praefeci te super gentes ad destruendum, evellendum, dissipandum, etc. id est, ut praedices, me talia in gentibus facturum. Ponitur factum, pro dicto aut noticia. Reperitur sane et contrarius huius tropus. de utroque postea suo loco plenius agetur. Verba primitiva saepe ponuntur pro variis derivativis, ut pro inchoativis, meditativis, frequentativis, ac similibus. Psal. 145, Dominus sustentat cadentes, i. iam iam cadentes. Sic Luc. 11, Intrantes in regnum caelorum prohibuistis, 1. intraturientes.

15 Nonnunquam verba, praesertim futuri et praeteriti temporis, necesse est exponere per Soleo, possum, debeo, aut volo, et infinitivum suum. 1. Reg. 1, Populus est multus, non numerabitur prae multitudine: id est, non poterit numerari. Matth. 23, Super cathedram Mosis sederunt Scribae et Pharisaei: pro, sedere solent. Dicitur de eo postea prolixius. Posset autem ad modum potentialem apud Latinos referri. Quis militat propriis stipendiis, 1. Cor. 9. pro solet militare. An provocamus Dominum, 1. Cor. 10. id est, volumus provocare. Sic charitas omnia credit, etc.

16 Unicum Hebraeorum praeteritum ponitur pro tribus: nempe pro imperfecto, perfecto, et plusquamperfecto. Ion. 1. Et timuerunt nautae, et clamaverunt quisquis ad Deum suum, et Ionas descendit ad latera navis: id est, illi timebant et clamabant, Ionas autem descenderat et dormiebat. Sic mox: Sciverunt viri illi, quod a facie Domini ipse fugiens, quia indicavit eis: id est, sciebant quia indicaverat.

17 Praesens pro futuro interdum ponitur: Iohan. 6, Quid facimus ut operemur opera Dei? id est, quid faciemus, aut facere debemus? Sic in Phorm. Terent. Quid ago? dic Hegio, id est, agam, aut agere debeo? Linacer ad Graecismum refert. Sic Luc. 13, Tertia die consummor, pro: consummabor. Modicum sum vobiscum, et abeo, Iohan, 7: pro, abibo. Christus cum venerit, nemo novit unde sit, ibidem: id est, nemo sciet. Matth. 11, Aut alium expectamus, id est, expectabimus, vel expectare debemus. Matth. 5: Si dilexeritis eos qui diligunt vos, quam mercedem habetis? pro, habebitis. Lucae 1. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est, non debeo cognoscere, cum istum dicas fore Dei, non Iosephi filium. Nunc transeo Macedoniam, 1. Cor. 15. pro transibo.

18 Solet quoque Hebraeis praeteritum aliquando etiam praesens tempus includere: ut Psal. 31, In te Domine speravi, non confundar, sic: Ad Dominum clamavi: Ad te levavi animam meam. Psal. 25. Matth. 23, la cathedra Moysis sederunt Scribae et Pharisaei. Eiusdem 3, Hic est filius meus dilectus, in quo acquiesco, ac sedent. Omnino vel maxime de praesenti tempore id intelligit. Sic Psal. 22, Circumdederunt me canes: id est, tum antea, tum et nunc quoque circumdant. Sic Luc. 1, Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus: pro, exultat, Psal, 14. Dixit insipiens in corde suo, non est: id est, sic dicit et sensit, dicere ac sentire solet. Luc. 1, Benedictus Deus, quod visitaverit et redemerit populum suum: id est, visitet et redimat: nunc loquitur enim de re, quae tunc primum inchoabatur et agi incipiebat, nequaquam vero iam peracta erat. Haec vero temporis permutatio facile ex contextu animadverti potest. Sic 1. Cor. 5, Scripsi vobis: ponitur bis, quod aliqui non male in praesenti exponunt. Hac Enallage praeteriti pro praesenti etiam Graeci interdum uti solent.

19 Sic et futurum aliquando praesens tempus includit. Psal. 3, Non timebo a decem millibus populi: quasi dicat, Te fretus neque iam timeo, neque in posterum timebo. Psal. 22, Clamabo de die, et non exaudies: id est, clamo, nec tamen exaudis.

20 Praeteritum pro futuro creberrime in prophetiis ponitur. Esa. 9, Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: pro, nascitur et dabitur. Esa. 60, Venit lux tua, et gloria Domini super te orta est: id est, veniet, et orietur. Causam huius moris loquendi esse dicunt Hebraei Grammatici, quod tam certa ea sint quae praedicuntur, ac si iam facta essent. Annotat hunc Hebraismum Augustinus Epistola 80. Phalereus dicit, vehementiorem esse significationem in praeterito, quam aut in praesenti, aut in futuro.

21 Et vicissim futurum interdum pro praeterito ponitur. Psal. 21, Magna est gloria eius propter salutem et decorem, pones super eum: id est, quem posuisti, quo eum ornasti. Psal. 23, In pascuis germinantibus faciet me accubare: id est fecit et facit. Exod. 15, Abyssi operient eos: pro, operuerunt. Exod. 33, Et Moses

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.