Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 769 --

6 Ioan. 5. tertio, ut nos consoletur, ut patientiam et spem habeamus. Ac denique idonea est Scriptum, quae plene erudiat hominem ad salutem, atque doceat, redarguat, corrigat et instituat, ita ut sit homo Dei integer et perfecte instructus ad omnia: 2. Tim. 3.

12 Summum, perpetuum et ardens studium adhibendum est in cognitione rerum sacrarum. Nam piorum est meditari in lege Dei die ac nocte: Psalm. primo et scrutari diligenter Scripturas: Ioan quinto, Actor. decimoseptimo.

13 Utile est, argumentum aut summam totius scripti cognoscendi breviter discentibus proponi. Summa ergo Scripturae sunt hi duo syllogismi. Primus et supremus syllogismus veteris Testamenti hic est: Quicquid Deus dicit, est verum. Quod probatione non indiget: est enim primum principium totius Theologiae, apud omnem creaturam merito valens. Nostra (inquit Moyses et Prophetae) dicta sunt Dei dicta, et per nos ille loquutus est: Igitur nostra dicta et scripta, sive de creatione ac lapsu, sive de benedicto semine aut Meschia, sunt verissima. Minorem probamus tum praesentibus miraculis eductionis Israelis ex Aegypto, ac inductionis in terram promissionis: tum et sequentibus eventibus poenarum, ac conservationis huius populi, et omnium circumvicinorum, successionis monarchiarum, et aliis manifestissimis testimoniis, quibus Deus tantorum operum autor testatus est, hosce nostros libros et doctrinam esse ipsius. Porro novum Testamentum sub hoc Prophetarum syllogismo, hanc veluti eorum sementem demetens, struit, et concludit alterum syllogismum sumpta illius conclusione pro sua Maiore, ut in prosyllogismis et postsyllogismis fieri assolet: Quicquid vetus Testamentum, aut Prophetae praedixerunt de Meschia, et aliis rebus, id est verissimum: seu, Descriptio Meschiae a prophetis facta est verissima. Noster autem IESUS prorsus talis persona est, ut a Prophetis Meschias depingitur: quia venit tali tempore, nempe non regnante amplius Iuda, in secundo templo, et in fine 70 hebdomadarum Danielis. Est quoque tali loco, et ex tali genere ac matre virgine natus: talia etiam miracula fecit: sic fuit homo simul et Deus, talem praecursorem habuit, sic denique passus ac resuscitatus est, sic etiam eo veniente corruit Moyses et idola totius mundi. Omnia denique sic prorsus in eius adventu evenerunt, ut olim Prophetae praedixerunt. Igitur hic ipse homo IESUS, est verus Meschias. Minor, quae est definitio circumscriptiva IESU, a variis accidentibus et circumstantiis eius sumpta, probatur tot ocularibus testibus: nempe, non tantum 12 Apostolis, sed et 70 discipulis piis ac impiis. Multa ex hac definitione aut circumscriptione IESU, testantur Iudaei ac Turcae cum suo Alcorano etiam hodierna die, quorum testimonium suspectum esse non potest. Nonnulla testantur etiam ipsae ruinae Hierosolymae, et dispersio reiecti populi, totiusque illius cultus tam longa abolitio.

Cum hoc syllogismo secundo, qui est novi Testamenti proprius, urgetur etiam ille prior veteris, Quicquid Deus dicit aut testatur, id est verissimum. Sed Deus suo testimonio confirmat conciones IESU, emissa ter caelitus voce: Matth. 3. 17. Ioan. 12: praeterea editis tot et tantis miraculis, de quibus dicit ipsemet Dominus: Si non creditis mihi, at credite propter haec opera quae Pater mecum operatur. Et Nicodemus ait: Scimus quod a Deo venisti magister: nemo enim potest talia facere, nisi Deus sit cum eo. Et turbae dicebant: Num Meschias veniens maiora hisce faciet? Huc referatur etiam eversio Hierosolymae, cultus ac gentis. Igitur quod dixit ac docuit IESUS, eiusque Apostoli, verissimum est. Hanc summam totius veteris ac novi Testamenti duobus hisce Syllogismis contentam, animo complecti initio, ad cognoscendas rectius Sacras literas utilissimum est: sicut ad pernoscendam aliquam orationem Oratoris, comoediam vel aliud poema, historiam aut librum, prodest initio argumentum aut summam eius habere: aut sicut ad cognoscendas partes vel partiales tabulas Cosmographiae prodest initio universalem typum considerare, et mente concipere. Mens enim humana si initio rei summam breviter concipiat, ac veluti in conspectu oculisque semper habeat, facilius postea in toto prolixoque opere versando singula complecti, et inter sese conferre potest. Hanc vero summam veteris ac novi Testamenti nobis suppeditant Evangelistae, et ipse Christus toties ingeminans: Haec autem facta sunt, ut impleretur Scriptura. quibus monetur auditor de Minore supradicti summarii syllogismi: ac indicatur, illam esse summam ac scopum totius Scripturae, nempe (ut dixi) Talis ac talis persona, testibus Prophetis, est pro Meschia accipienda: IESUS est talis, quod ex hac et illa, aliisque atque adeo omnibus eius circumstantiis liquido patet. Igitur IESUS est verus Meschias.

14 Multum prodest Lectori, eum statim initio lectionis alicuius scripti praemonitum esse de scopo et genere doctrinae aut materiae, quae in eo tractetur: ut sic veluti Theseo quodam filo instructus, tuto ac utiliter in id quasi labyrinthum ingredi, progredi et regredi possit. Omnia enim longiora scripta etiam de materiis notissimis optimoque ordine ac perspicuo sermone confecta, ob prolixitatem et multitudinem rerum ac sensuum perturbant ac confundunt simplicem rudemque lectorem: ut non immerito tale quid imperitiori etiam in Sacris literis metuendum sit.

Quare observandum est, in hoc Libro non unum genus doctrinae contineri, ut alioqui plerunque in libris singulis, unoque instituto, et ab uno conscriptis: sed duo genera eaque quasi contraria. quorum prius quidem, teste Paulo, dicit, Qui fecerit ea, vivet in eis: seu plenissima obedientia legis perducit facientem in vitam aeternam. alterum vero contra clamat: Qui crediderit, aut fide apprehenderit illum. qui solus legem praestare potuit, ac praestitit pro toto genere humano, is servabitur. Duo ergo sunt genera doctrinae, Lex et Evangelium: eaque per se suaque natura revera contraria. alterum enim non nisi dignis ac iustis salutem offert, alterum vero tantum indignissimis.

Concordant vero hoc modo, quia alterum est superius altero. cedit enim Lex Evangelio, non tantum quia est doctrina inferior: sed etiam quia non potest suum effectum aut opus, nempe salutem hominum praestare: id tamen non suo, sed nostro vitio: Evangelium autem potest. Nec tantum cedit officio

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.