Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 768 --

5 huc potissimum spectant, tamen etiam hunc proprium tractatum constituam, in quo Regulas recte cognoscendi Sacrum volumen proponam.

Primum vero ex eo ipso non paucas depromam, quae proculdubio optimae certissimaeque erunt. Deinde alia serie recensebo eas, quas vel alii hactenus praemonstrarunt, vel mihi munere asmi Spiritus incident.

Ne vero Papistae suo more nos calumnientur, me ultro fateri, Scripturam habere complures difficultates: et quantumvis quaedam remedia adscribam, ea tamen nequa quam esse idonea rudioribus: quare se merito arcere imperitos a Sacrarum literarum lectione: sciendum est, plerasque istarum difficultatum in infinitis locis bonas versiones amovisse. qualis est imprimis versio Lutheri, dum non omnes Hebraismos exactissime ac ad literam exprimunt, sed magis nobis perspicue nostroque modo loquendi eadem sensa fideliter reddunt.

Adhaec, ut maxime non omnia obscuriora dicta Scripturae intelligent imperitiores: at interea intelligent alia innumera, quae clarius loquuntur, in quibus eaedem sententiae continentur. Denique ob hoc ipsum largitur Deus Ecclesiae suae fideles et intelligentes ministros ac doctores, ut perpetuis concionibus explicent difficiliora loca Scripturae, et alia perspicua porro urgeant ac inculcent. Sed iam ad institutum redeamus.

REGULAE COGNOSCENDI SACRAS LITERAS, EX IPSIS DESUMPTAE.

1 Omnia bona a Deo petenda sunt, praesertim hoc summum, nempe cognitio ipsius verbi. Ideo dicamus cum Davide: Revela oculos meos, ut videam mirabilia de lege tua, ne abscondas a me mandata tua: Psalm. 119. Quare assiduis ardentissimisque precibus vera salutarisque Scripturae caelestis cognitio a Deo per filium eius flagitanda est. Quaerenti enim monstrabitur, pulsanti aperietur, et petenti dabitur.

2 Christi munus est, tum nobis aperire Scripturam: tum cor nostrum illuminare, ut intelligat Scripturas. Luc. 24. Ex illius plenitudine nos omnes accipere oportet. Hoc autem fit, cum eum fide agnoscimus et apprehendimus.

3 Spiritus sanctus est autor simul et explicator Scripturae. Ipsius est, nos ducere in omnem veritatem: Ioan. 16. Ipsius est Scripturam cordi nostro inscribere: Ierem. 31. Nam prophetia totaque Scriptura (teste Petro) non est proprii intellectus aut explicationis: sed sicut a Spiritu S. per prophetas proposita est, ita eiusdem lumine necessario explicari debet, 2 Pet. 1.

4 In Christo sunt omnes thesauri scientiae et sapientiae Dei: ad Coloss. 2. Nihil ultra et supra eum quaerere debemus, nihil maius nobis Deus revelabit: sicut Antichristus et fanatici maiora quaedam mysteria somniant, et stulte impieque captant, et aliis pollicentur: cum Paulus ipse neget, se quicquam aliud scire quam Christum crucifixum. Talia autem sunt in Papatu, mediatio angelorum, sanctorum et sacrificorum, ac praesertim perfectio monastica, et Homerica descriptio Inferorum ac Paradisi.

5 Planae sunt viae Domini, et iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis: Oseae 13. Videndum ergo sedulo est, ut pie per eas incedere conemur ac discamus, ne in eis perniciose corruamus.

6 Iota unum et apex unus non cadet de Scriptura, quin omnia impleantur: potius caelum et terra transibunt. Nihil ergo contemnendum aut parvifaciendum in Sacris literis: Matth. 5.

7 Defendenda est modis omnibus autoritas istius externae et divinitus patefactae aut pronunciatae doctrinae, per quam omnino vult Deus cum homine agere, eumque docere et convertere. Omnino ita egit cum homine Deus, non ut cum angelo, sed ut cum corporea creatura: ut per aures ac oculos, verbo ac sacramentis, non tamen citra internam motionem ac illuminationem, eum instruat. Ideo instituit externum ministerium, et sacrum volumen suorum oraculorum nobis tradidit: ideoque perpetuo clamat et praecipit, ut audiamus. Quam totam seriem instructionis et conversionis gradatim Paulus describit Roman. 10, inquiens: Deum mittere doctores, nempe instructos Sacris literis et Spiritu: Lucae 24 illos docere, audientes verbum Dei ex ore eorum credere, credentes invocare, et denique invocantes salvari. Quare est manifestissima impostura satanae, cum nos fanatici, ut Swenckfeldius et Papa, a Sacris Bibliis ad nescio quas spirituales revelationes, et impurissima sui pectoris scrinia abducere conantur, ubi sint omnia iura et Spirituales revelationes reconditae, cum sint potius cloacae malignorum Spirituum.

8 In timore Dei legendae sunt Sacrae literae: ita ut certo statuamus, inde neque ad dextram neque ad sinistram, vel in fide vel in moribus, aut ullis actionibus declinare. Iosuae 1. Deuteron. 5. Nam et summe sapiens est, ut solus veram viam noverit: et merito in hac sua domo, ut unicus summusque paterfamilias, audiendus est.

9 Cum convertimur ad Christum, tum tollitur velamen de nostro corde, et etiam de ipsa Scriptura: non solum quia illuminamur spirituali luce, sed etiam quia scopum et argumentum totius Scripturae tenemus, nempe ipsum Dominum IESUM cum sua passione et beneficiis. 2 Corinth. 3. Finis enim legis est Christus. Ille solus est illa margarita aut thesaurus: quem si in hoc agro Domini invenimus, satis bene sumus negociati.

10 Afflictio dat intellectum: Esai. 28. Bonum est quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas: Psal. 119. Plurimum ergo prodest ad cognitionem Dei, et eius verbi, afflictio ac crux.

11 Utile est, mox initio fructus, qui ex uno quoque proposito opere percipiendi sint, cognoscere, non solum ut sit alacrior operarius: sed etiam ut sciat in quid potissimum intentus esse, et quid inde ei decerpendum sit, ac in suum sinum reponendum. Omnia igitur quae scripta sunt, propter nos scripta sunt: ut nos Scriptura primum concludat sub peccatum, aut condemnet: postea, ut testetur nobis de Christo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.