Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 867 --

104 nomina imponit, ut sic vel tarde confusi, ad suam aliquando redeant nobilitatem, et considerentur affectionibus, quae suis divinas leges praeferant, quibus sese delinquendo permiserunt.

Res ipsa unde trahitur similitudo in sacris Literis, non laudatur, sed tantum similitudinem de illa trahi ostenditur. Augustin. in Psal. 157.

EXPLICATIO.

Sicut aspidis, inquit Propheta, surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit vocem incantantiam et venefici incantantis sapienter. Non igitur confugiendum est ad incantationem, quia similtudo aspidis adducta est, quae incantantem Marsum non audit. Non laudavit Dominus iniquum iudicem, qui nolebat audire illam viduam, qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur: et tamen inde similitudinem Dominus dedit. Nec illum laudavit pigrum, qui tres panes non propter amicitiam dedit petenti: sed taedio victus, et tamen inde similitudinem dedit. De rebus ergo non laudandis traduntur secundum quendam modum nonnullae similitudines.

De quibusdam animalibus aut aliis, quae in scripturis sacris traduntur, de quibus aut seculares literae, aut hominum fama aliter tradit: veritas tamen est in sacris Literis. August. in Psal. 66.

EXPLICATIO.

Si enim aliter tradatur alibi quam in sacris Literis, non moveamur: quia non sine causa hoc dixerant Scripturae sanctae. Nos, quicquid illud significat, faciamus: et quam sit illud verum, non laboremus. Et si quae tibi similitudines datae fuerint, si inveneris in Scripturis, crede: si non inveneris dici nisi fama, nec valde credas. Res ipsa forte ita est forte non est, ita. Tu profice tibi: valeat ad salutem similitudo.

Sacra scriptura de omnibus virtutibus et vitiis exempla habet, et contra omnia vitia remedea. Chrysostomus in actibus Apostolorum, Homilia 29.

EXPLICATIO.

Explanatione haec regula non indiget, quia longissima esset, idque passim occurrit legentibus. Nicolaus praeterea Hanapus, Hierosolymitanus patriarcha, plurima ad hanc rem pertinentia collegit ex sacris Literis.

Historia plurimum iuvat ad sacrarum Literarum intelligentiam. August. 2 de doctrina Christiana, capitulo vigesimooctavo.

EXPLANATIO.

Quicquid de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adiuvat ad sanctos libros intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discantur. Nam et per Olympiadas et per Consulum nomina, multa saepe quaeruntur a nobis. Et ignorantia consulatus, quo natus est Dominus, vel quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent, quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum: quia per tot annos aedificatum esse templum, dictum est a Iudaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem triginta fere baptizatum esse, retinemus auctoritate Evangelica. Sed postea quot annos in hac vita egerit, quanquam textu ipso actionum eius animadverti possit: tamen, ne abunde caligo dubitationis oriatur, de historia gentium collata cum Evangelio, lucidius certiusque colligitur.

Disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in Literis sanctis sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet. Sophistica tamen cavenda est. Aug. 2. de doctrina Christiana, cap. 31.

EXPLICATIO.

Sunt enim multae, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerunque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos, decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, vel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum, Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est. Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur. Sunt enim verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius, cum quo agitur: quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens illo cuius errorem consequuntur, eundem relinquat errorem: quia si in eodem manere voluerit, necesse est, ut etiam illa quae damnat, tenere cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus, cum diceret: Neque Christus resurrexit. Et illa alia: Inanis est praedicatio nostra: inanis est et fides nostra. Et deinceps alia, quae omnino falsa sunt: quia et Christus resurrexit: et non erat inanis praedicatio eorum, qui hoc annunciabant: nec fides eorum, qui hoc credebant. Sed ista falsa verissime connectebantur illi sententiae, qua dicebatur, non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis repudiatis, quoniam vera erant, si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum.

In sacris Literis nihilest, quod non ingentem thesaurum contineat, modo scrutatorem habeat. Ideo in sacris Literis nihil contemnatur, aut obiter praetereatur, etiamsi nomina recenseantur. Chrysostomus Homilia 21, et 24, super Genesim.

EXPLANATIO.

Ego omnes vos obsecro, ne simpliciter ea quae in Scripturis sacris continua sunt, transeatis. Nihil enim hic scriptum est, quod non multas sensuum habeat divitias: quandoquidem divino Spiritu afflati prophetae locuti sunt. Ideo uti a Spiritu scripta, ingentem in se continent thesaurum. Nec enim vel syllabi vel articulus est in sacris Literis, in cuius profundo non sit grandis quispiam thesaurus. Proinde nobis opus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.