Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 846 --

83

DE USU LEGIS.

August. De vera innocentia cap. 43. Legis litera, quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit, quam cavere: et ideo magis augeri quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio Legis accedit.

In Evangelium Ioannis tractatu 16. Lex enim peccatores convincebat, non solvebat. Ideo litera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Quare ergo data est Lex? sequitur et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

Idem eruditissimus et pientissimus pater, plurimis locis verum legis usum commonstrans, longe aliter sentit et loquitur, quam Pharisaici doctores, qui putant legem esse homini possibilem: datamque ei adhoc esse, ut per eam iustificetur ac salvetur, et omnino eam posse salvare. Docet enim ille datam esse legem, non ut sanet ac salvet, sed potius ut magnitudinem peccati ac corruptionis nostrae monstret. ut cum scribit Hilario: Iubet lex, ut facere iussa conati, et in nostra infirmitate sub lege fatigati, adiutorium gratiae poscere noverimus. Item Asellio: Utilitas legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam, quae in Christo est, implorare compellat. Item ad Innocentium Romanum: Iubet lex, gratia vires agendi subministrat. Item Valentino: Iubet Deus quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Item: Data est Lex, ut nos reos faceret: rei facti, timeretis, timentes, indulgentiam peteretis, de viribus vestris non praesumeretis. Item: Ad hoc data est Lex, ut de magno parvulum faceret: ut te viam ad iustitiam de tuo non habere monstraret, ac si inops, indignus ac egenus ad gratiam confugeres. Postea sermonem ad Deum dirigit: Ita fac Domine, ita fac misericors Domine: impera, quod non possit impleri: imo impera, quod non nisi per gratiam tuam possit impleri: ut cum homines id implere per suas vires nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis coram Deo. Talia sunt innumera dicta Augustini, de vero usu Legis, non vivificante, sed tantum accusante ac damnante, sicut et Paulus de ea disserit.

IOANNIS DAMASCENI ADHORTATIO AD LECTIONEM SACRAE SCRIPTURAE.

Unus est Deus et a veteri et novo Testamento praedicatus, qui in trinitate hymnis celebratur et glorificatur, Domino dicente: Non veni solvere legem, sed implere. Ipse enim salutem nostram operabatur, pro qua omnis Scriptura et omne mysterium. Et rursus: Scrutamini Scripturas: ipsae enim testimonium perhibent de me. Et Apostolo dicente: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus nostris in Prophetis, novissimis diebus his loquutus est nobis in filio. Per spiritum igitur Sanctum et Lex, et Prophetae, et Evangelistae, et Apostoli, et pastores loquuti sunt, et doctores. Omnis ergo scriptura divinitus inspirata, utilis est omnino. Quare optimum et animae conducentissimum est, divinas scrutari Scripturas. Nam quemadmodum arbor plantata secus decursus aquarum, sic anima divina irrigata scriptura impinguatur, et maturum fructum adfert, fidem orthodoxam: et semper virentibus foliis decoratur, id est, Deo placentibus actionibus. Ad actionem enim studiosam et contemplationem sinceram, ex divinis Scripturis apti evadimus. nam virtutis omnis exhortationem, et omnis vitii aversionem in illis comperimus. Si igitur fuerimus discendi cupidi, erimus et multa discentes. Nam diligenta et labore, indultoris Dei gratia, diriguntur omnia. Qui enim petit, accipit: et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur. Pulsemus igitur ad pulcherrimum hortum Scripturarum, suavissimum, dulcissimum, venustissimum, ut omnigenis intellectualium volucrum cantibus circumsonet aures nostras, et tangat torda nostra, mentem tristicia adfectam consoletur, ira turbatam serenet, gaudio aeterno impleat, adscendere faciat ad dorsa divinae columbae instarauri rutulantia, et splendidis eius alis ad unigenitum filium de haeredem hortulani intelligibilem vitam reducat, et per ipsam patri luminum adducat. Sed ne incassam pulsemus, prompte magis et perseveranter non detrahamus pulsantes. Sic enim nobis aperietur. Selegerimus semel aut bis, et non intellexerimus quae legerimus, non improbemus, non detrahamus: sed perseveremus, exercitemus, interrogemus. Interroga, inquit, patrem tuum, et annunciabit tibi: maiores tuos, et dicent tibi: non enim omnium est scientia. Hauriamus ex huius horti fonte perennia et punissima fluenta, salientia in vitam aeternam: deliciemur insatiabiliter, et delectemur. nam gratiam immarcescibilem possidet.

EX D. GREGORII PAPAE LIB. 2. IN IOB. CAP. 1.

Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus: ibi sentimus, quantum proficimus: ibi a profectu quam longe distamus. Narrat autem gesta sanctorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum. Dumque illorum victricia facta commemorat, contra vitiorum praelia debilia nostra confirmat.

Ei videm lib. 16, in 22. cap. Iob. Tunc super omnipotentem deliciis afflues. Super omnipotentem deiciis affluere, est, in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari. In cuius nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu literae velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in praesentis vitae tenebris iam de lumine aeternitatis intermicans.

Eiusdem lib. 20, cap. 29. Quamvis omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendat, ut taceam quod vera praedicat, quod ad caelestem patriam vocat, quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat, quod dictis obscurioribus exercet fortes, de parvulis humili sermone blanditur: quod nec sic clausa est, ut pavesci debeat: nec sic patet, ut vilescat:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.