Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 836 --

73 absolvent parabolas: et per dictionum multas voces, unam consonantem melodiam in nobis sentiet, laudantem hymnis Deum, qui fecit omnia.

Idem adversus haereses Valentini et similium, lib. 3. cap. 2. Haeretici, cum ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant, neque sint ex authoritate: et quia varie sint dictae, et quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciant traditionem. Non enim per literas traditam illam, sed per vivam vocem. Ob quam causam et Paulum dixisse: Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam autem non mundi huius. Et hanc sapientiam unusquisque eorum esse dicit, quam a semetipso adinvenit fictionem videlicet.

EPIPHANIUS CONTRA HAERESES LIB. 2. TOM. 2.

Ipsa enim dictio non omnino cogit me de filio Dei dicere: non enim indicavit Scriptura, neque quisquam Apostolorum meminit, neque Evangelium. Si vero etiam de filio Dei haec dictio acciperetur, non est eadem dictio, neque ad rectum iudicium posita. Totus enim liber proverbia sunt. Quicquid autem proverbialiter dicitur, non idem est potestate: sed alia quidem ratione recensetur, alia vero potestate allegorice accipitur.

Ibidem paulo post: Et non sciunt hi qui tota via veritatis errant, quod divina Scriptura semper omnia quae vult docere, incipit recensere, non statim ad summam primariam aut ad caput, ut ita dicam, procedens: sed a proximis orditur, ut hoc quod prius est, postremum significet. propter hoc enim dixit: Si annunciavero vobis ea quae quotidie fiunt, recordabor ab his, et mentionem faciam eorum quae ab aeterno sunt.

Idem lib. 2. tom. 1. contra haereses: Omnia divina verba non allegoria opus habent, sed prout se habent, accipienda sunt. Speculatione autem indigent, et sensu, ad cognoscendam uniuscuiusque propositi argumenti vim ac facultatem.

Idem lib. 3. tom. 3. contra haereses: Tametsi dicat Scriptura, Christum voluisse cruci tradi: aut etiamsi dicat divina Scriptura, absurditates in extremis diebus per nos perficiendas: non tamen omnino aliquis ex nobis, qui iniqua facimus, excusationem invenerit, Scripturae testimonium producens, vaticinantis haec futura esse. Non enim, quia dixit Scriptura, facimus: sed quia facturi eramus, Scriptura praedixit, propter Dei praenotionem.

GREGORIUS NISSENUS ADFIRMANS QUOD SOLA SCRIPTURA DEBEAT ESSE NORMA DIIUDICANDARUM CONTROVERSIARUM, INQUIT.

Igitur divino spiritu prodita Scriptura, arbitra, controversiam inter nos dirimat: et apud utroscunque inventae fuerint sententiae consonae verbis divinis, ad hos prorsus suffragium veritatis accedat.

CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI.

Hoc natura, hoc ratio, hoc Domine verbi tui clamat authoritas, hoc ex ore tuo audivimus, hic invenit consummationem omnis religio. Primum est hoc mandatum et ultimum: hoc in libro vitae conscriptum, indeficientem et hominibus et angelis exhibet lectionem. Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio: et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas promanasse, et hinc nasci et huc reverti quicquid Ecclesiastica continet disciplina, etc.

Idem de lib. novi et veteris Testamenti: Hae literae Sacrae, hi libri integri numero et authoritate: aliud cum istis est nihil comparandum: quicquid extra hos fuerit, inter haec sancta et divina nullatenus est recipiendum.

TERTULLIANUS LIB. DE PROSCRIPTIONE HAERETICORUM.

Nobis nihil licet ex nostro arbitrio indulgere: sed nec eligere, quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus autores, qui nec ipsi quicquam de suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignarunt. Itaque si angelus de caelo aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis.

HILARIUS DE SYNODIS, ADVERSUS ARRIANOS.

Nos enim omnibus quae divinis Scripturis tradita sunt a Prophetis et Apostolis, vere et cum timore et credimus et sequimur. Vult D. Hilarius, ut Concilia Scripturae cedant.

Vide et consule diffusius in Psal. 118, de authoritate falsa docentium, et de authoritate synodorum. Idem quoque in lib. ad Constantium Augustum affirmat.

CYRILLUS AD REGINAS DE RECTA FIDE.

Necessarium nobis est divinas sequi literas, et in nullo ab earum praescripto discedere.

Idem in Evangelium Iohann. libro 1. capite quarto: Paulus ait, cognitionis ac sapientiae thesauros in filio esse absconditos: credere oportet, non ab alio ipsum discere. Sed cum in patre sit, omnia patris, tanquam perfecta eius sapientia, naturaliter scire: ideo non nugis hominum, sed Spiritus sancti doctrinae attendere oportet.

ORIGENES IN EZECHIEL. HOMILIA VII.

Nullum imitemur: et si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Iesus Descripti sunt actus Apostolorum, et Prophetarum gesta de sacris voluminibus agnoscimus. Illud exemplum firmum est, illud propositum solidum: quod qui sequi cupit, securus ingreditur.

IN DECRETI PRIMA PARTE, DISTINCT. 8. CAN. 11.

Dei veritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet. Si solus Christus audiendus est, non debemus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.