Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 819 --

56 Ubi promissiones, aut consolationes, aut comminationes.

Ubi de rebus ad religionem pertinentibus, aut de civilibus negotiis.

Ubi ad magistratus, aut ad subditos.

Ubi disputationes, aut sententiae.

Ubi praedictiones rerum futurarum, aut narrationes ante actarum.

Ubi de Christo (in quem tanquam scopum, semel dictum est, prophetas sua omnia intendere) aut de Ecclesia.

Ubi de reiectione Iudaeorum, aut de vocatione gentium.

Ubi de lege, aut de Evangelio.

Ubi orationes ad Deum, vel querelae: et quis in tanta rerum, de quibus disserunt Prophetae, diversitate enumeret omnia?

Haec igitur qui distinguere rite volet, diligentiam impendat non mediocrem necessum est.

13 Libet asscribere ex Epiphanii libro de Mensuris et ponderibus: priscos partitos esse Prophetias in 10 speculationes, seu potius Locos communes: nempe in 1 doctrinas, 2 speculationes, 3 exhortationes, 4 minas, 5 luctus, 6 consolationes, 7 preces, 8 historias, 9 praedictiones. Praedictionum vero 1 aliae sunt de reiectione legis, secundum carnem: 2 aliae de novo Testamento, legi successuro. Iterum 3 aliae de depositione prioris populi, 4 aliae de vocatione gentium. 5 Quaedam item de promissionibus ad patres factis, 6 quaedam peculiariter de Christo, 7 aliquae de Ecclesia. 8 Nonnullae contra certas provincias, et 9 certas personas: 10 aliae contra omnes in universum impios. Quibus omnibus solebant, eodem Epiphanio testante, discriminis ergo quasdam notas appingere, quarum aspectu statim admonebantur Lectores, quid quoque loco tractaretur. Cuius diligentiae veterum placuit mentionem facere, quo studiosa iuventus exemplis maiorum provocata, acciperet occasionem, simili modo quasdam notas seu characteres excogitandi, quos in libris suis ad tales locos in Prophetarum concionibus (quid dico Prophetarum? imo vero Apostolorum et Evangelistarum) obvios appingerent. Porro quicunque hunc in modum partes concionum praecipuas semel distinxerit, facile assequetur veram atque germanam sententiam, earum praesertim Regularum adminiculo, quas supra de consuetudine Scripturarum tradidimus: de quibus nequaquam opus est aliquid hic loci cum fastidio repetamus.

14 Mos autem est Prophetis, 1 quaedam futura denunciare apertis verbis, 2 quaedam tantum visis sive signis, 3 quaedam actionibus. 1. Primi generis multa extant vaticinia, de Christo, de Antichristo, de falsis doctoribus, de calamitatibus, rursumque de felicitate Ecclesiae. 2. Secundi generis videre licet pleraque apud Danielem, Ezechielem, et autorem Apocalypseos. Hoc tamen discriminis in his ipsis observato, quod 1 alia praedicuntur signis sive figuris, sed addita convenienti interpretatione: quod videre licet in vaticiniis Danielis, de quatuor monarchiis. 2. Alia vero sine interpretatione: quo spectant figurae illae et visa in Ezechiele, atque Apocalypsi. 3. Tertii generis est, quod Ionas demittitur in mare, ac devoratus a pisce, ad diem tertium rursus eiicitur: qua in re vaticinium de Christi morte ac resurrectione fuit reconditum. Item, quod Ieremias iubetur circumspicere, et videt baculum amygdalinum, ollam bullientem: quod conqueritur de conspirantibus in mortem suam viris Anathoth (ubi Hieronymus diserte ait, vaticinium de Christo latuisse) quod curante Phashor sacerdote coniicitur in carcerem, in qua actione similiter vaticinium de Christo abditum erat. quod Ezechiel bibit aquae certam mensuram, coquit placentam hordeaceam in stercoribus excrementi humani: denique quod in novo Testamento Agabus se vinciri cingulo mandat Pauli apostoli. Et hae ipsae actiones, perinde ac visa, modo quidem habent adiunctam expositionem, modo vero non habent. Quod vero hic diximus actionibus prophetarum plerunque vaticinium ac typum de Christo subesse: idem decet intelligamus de actionibus sanctorum heroum, quos Scriptura vehit laudibus.

15 Est usitatum Prophetis, vaticinia rerum futurarum explicare verbis praeteriti temporis, tanquam si narrarent res transactas. Subinde vero sic narrant, quasi de praesentibus sermo esset. Quod a Spiritu sancto introductum apparet, ad significandum maximam rerum expectandarum certitudinem. Psalmo 22, Circumdederunt me canes, et congregatio malignantium obsedit me, foderunt manus meas et pedes meos. Ubi plura exempla occurrunt, et in his quaedam etiam expressa verbis praesentis temporis. Ieremiae 31, Vox in caelo audita est, planctus et fletus amaritudinum. Rachel flens super filios suos, nec voluit consolari super filios suos, quia non sunt. Haec vates de re futura, quae postea de re peracta profert Evangelista Matth. cap. 2. Adnotavit plura exempla D. Augustinus, enarrans Psalm. 3. praeterea lib. 2. de Sermone Domini in monte.

16 Deprehensum quoque est, futura a Prophetis praenunciari forma optandi, seu imprecandi. Neque enim eos, cum videntur mala imprecari aliis, revera sic imprecari: sed imprecationis figura, ea quae ventura sunt, certo praevidere. Itaque cum dicitur, Sit mensa eorum ante ipsos in laqueum: tantundem sibi volunt ea verba, ac si diceretur, pro certo erit mensa eorum ipsis in laqueum. Testis Augustinus in commentario ad Psalmum 5, super verbis illis: Decidant a cogitationibus suis. Item ad Psalmum 34 et 78. supputatione Augustini. Item in Sermonibus, sermone 109.

Verum de variis Prophetiarum formis extat in hac parte integrum Caput, quod hisce observationibus aut monitionibus utiliter adiungere poteris.

17 Illa quoque non vulgaris admonitio est, ut diligenter observemus, ubi prophetae ad priores Scripturas respiciunt, ad eas alludunt, aut alioqui sua diligenter cum illis conformant. Solent enim crebro ad praecedentes libros, et praesertim ad Mosen ipsum respicere, qui veluti pater quidam sacrorum scriptorum et librorum est, sicut quidam de Homero in gentilium literis pronunciare solent.

18 Multo vero utilior illa praeceptio est, ut lucernam nobis accensam a Christo et Apostolis semper nobiscum in Prophetarum adyta et abdita, eorum opes mysteriaque contemplaturi, inferamus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.