Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 818 --

55 officii prophetici probe nosse et expendere, ad eorum cognitionem multum profuerit.

5 Hic quidem est primarius Prophetarum scopus. Multa vero historica simul sunt eorum libris inserta, aut propalam manifesta narratione: aut certe haberi possunt ex eorum concionibus, si quis eas attente legat et consideret, ut postea clarius ostendetur. Ex illis igitur quoque historiis suos fructus percipere poterimus.

6 Multum quoque profuerit Prophetas eo ordine cognoscere, quo conscripti sunt. Non enim eo ordine temporis initio editi sunt, quo nunc positos in Sacro volumine videmus. Tempora igitur ipsorum, quo quisque floruerit, indicabimus.

1 ΒΆ Abdias vixit, et suum conscripsit opus, aetate Achab regis Israel, atque Eliae prophetae. 1 Regum 17. anno ante Christum 920. 2. Ionas, regnante Ieroboam, filio Ioas, in Israel, a morte Elisaei: ante Christum 840. 3. Amos, regnante Usia in Iuda, et Ieroboam in Israel, ante Christum 780. 4. Micheas; eodem rege, Usia inquam, incoepit: et sub Ezechia finiit. 5. Oseas, Michaeae contemporaneus: itaque sub Usia rege, ante Christum 770 creditur incoepisse, ac deinde prosecutus ad tempora usque Ezechiae, annos (ut quidam opinantur) 70. 6. Iesaias vaticinatus est sub Osia, Iothan, Ezechia, atque etiam ad decimum usque annum Manasse, ante Christum 780. 7. Ioel, Ezechiae anno 14, ante bellum illatum a Sennacherib, ante Christum 700 annos. 8. Nahum, eodem tempore praedicat Ninivitis, relapsis in pristina scelera. 9. Habacuc, sub Manasse floruit, ante Christum 680. Ezechias paulo ante erat velut communis Mecoenas atque alumnus Prophetarum: Manasses vero, hostis et tyrannus in eos saevit. 10. Zophonias sub pio rege Iosia, ante Christum 610. 11. Ieremias, incoepit eiusdem Iosiae anno 13. Prosequitur vero etiam post captam civitatem 610. 12. Daniel in Chaldaea, cum capto rege Ioachim, ante Christum 580. 13. Iezechiel, in Babylone, anno quinto post migrationem Iechoniae, 580. 14. Aggeus, 15 Zacharias, et 16 Malachiae nomine inscriptus liber, editi sunt in reditu ex captivitate Babylonica, ad imperii Babylonici gubernacula sedente Dario Hystaspe, ante Christum anno 450. Qui igitat ordine sunt conscripti, eo etiam legere illos propter diversas causas, quae in sequentibus Observationibus attingentur, expediet.

7 Graviter praecipit Lutherus in sua expositione Isaiae prophetae, ut diligenter temporum eius historia cognoscamus, si Prophetiam ipsam recte intelligere velimus; idque etiam ipsum Prophetam subindicare in titulo, dum nomina regum exacte indicat, sub quibus prophetaverit. Ratio sane huius praeceptionis evidentissima est. ut enim medicus emplastrum aut aliam medicinam ad vulnus morbumve attemperat: sic Prophetae, et alii serii fidique doctores, suas conciones ad sui temporis difficultates, vitia, errores et idololatrias, earumque omnium rerum circumstantias accommodant. Quare perinde necessaria est temporum totiusque status ac rerum cognitio cuiusvis prophetae, ad intelligendas eius conciones: ac medicaminis adbibiti ratio non aliter perspici expendique potest, nisi perspecto morbo, eiusque omnibus circumstantiis. Oportet igitur pernosse statum Ecclesiae ac reipublicae, religionis morumque, et etiam primarias personas eius temporis: et denique ipsius etiam Prophetae, quoad fieri potest, ingenium, institutionem, mores ac vitam. Crebro enim aliqua dicta in ipsis, ad aliquid eorum respiciunt.

8 Porro pernoscere statum conditionemque rerum ac temporum facile possumus, cum ex historiis praesertim Sacris, ut ex Regum historia, et Paralipomenis: tum et ex ipsismet Prophetis, si modo diligentius attenderimus. Nam si omnino nullum subsidium venit ab historiis: proximum est, ut ex ipso orationum propheticarum contextu, quae facies Ecclesiae aut reipublicae fuerit, quae vitia erroresve dominari, quae virtutes aut vera dogmata reflorescere coeperint, adnotare assuescas. Quod hoc fiet pacto.

Animadvertis forte a Propheta graviter reprehendi ebrietatem aut avaritiam: veluti Isaiae quinto videmus fieri. Ex ea sane oratione cognosces, apud populum, ad quem Propheta concionatur, vitia illa passim invaluisse. Item audis damnari consilia de civitate munienda vallo et fossis: de mittendis legatis, qui amicitiam et societatem regum peterent externorum. Argumento haec sunt, graviter tunc periclitatem rempublicam, atque bellum fuisse in foribus, nec non consultationes de repellenda vi hostili habitas. Assequemur omnia multo plenius et certius, si quae legimus, cum iis rebus conferamus, quas nostra memoria aut paulo ante gestas, sive in Ecclesia, sive in politia cognoverimus.

9 Iliud vero plane generale latissimeque patens praeceptum est, ut quae legimus in Prophetis, aut alioqui vel in Sacris, aut etiam prophanis scriptis, cum ipsis rebus, usuque ac experientia rerum conferamus. Omnia enim tum obscura, tum quasi ieiuna mortuave sunt, dum in sola ociosa noticia versantur, et a veris vivisque experimentis sunt separata. Semper praxis theoricae non tantum lumen, sed etiam quasi nitam quandam affert.

10 Per incommode autem factum videtur ad intelligendos Prophetas, nisi quod divina providentia voluntasque in omnibus adoranda est, quod videlicet videmus Prophetarum conciones nequaquam extare integras, sed tantum fragmenta, et selecta aliquot eorum capita, quae iudicata sunt Ecclesiis maxime profutura, et ex quibus reliqua possunt intelligi. Quo quidem pacto cernimus ab Evangelistis [?: fru--latim ] tantum conscriptos sermones atque res gestas servatoris nostri Christi. Quis enim ambigat, longe uberiores, instructiores, et ampliore quadam maiestate conciones omnes a Christo, itemque a Iohanne Baptista esse habitas, quam sunt literis mandatae?

11 Observetur igitur diligentissime, ubi illae summae incipiant aut desinant, quatenus cum sequentibus cohaereant, aut non cohaereant.

12 Huius rei maxima et continua cura esse debet: quando alias in tot transitionibus, digressionibus, patheticis orationibus, multa videbuntur male cohaerentia, quaedam etiam pugnantia coniungi. Ergo observet unusquisque, dum Prophetas legit, haec sequentia:

Ubi in eis taxentur vitia, aut commendentur virtutes:

Ubi praecepta aut exhortationes.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.