Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 817 --

54 paulatim invaluit impietas, et obscurata est religio ac Ecclesia usque ad diluvium, frustra reclamante Noacho, et Deo tot modis protestante ac minitante. Sic tempore Abrahami evocati, fuit imminutus piorum numerus. et obscurata vera religio.

13 Postremo, observentur variae vicissitudines, quod iam Deus suos gloriose tuetur, et impios punit, iam omnia sunt remissiora: aliquando denique, idque crebro, veniunt tempora cribrationis piorum, et potestatis tenebrarum.

14 Hae iam variae vicissitudines nos docent semper constanter pietati vacare, confiteri ac sperare, et invocare obfirmatissimo corde, quandoquidem nunquam Deus suos finaliter deserverit, testante id perpetua omnium temporum experientia. Ante omnia vero in temporum ratione historiaque diligenter observentur minae ac promissiones, et omnino praedictiones divinae ut tanto clarius nobis ubique eius veritas elucescat, nosque in nostra fide confirmet.

15 Postremo, ut aliquando tandem hasce historicas observationes finiamus, sit historicae lectioni hic potissimum scopus praestitutus, et huc labor omnis tendat, uberem ut eruditionem Spiritualem ex divite segete historiarum demetas. Narrationum nulla tam est sterilis, quin ex ea dogma aut redargutio falsae doctrinae, aut vitae institutio, aut consolationes decerpi queant. Quomodo vero istud apte fiat, Christus et Apostoli in illis locis nos docuerunt, in quibus exempla sanctorum Patrum suo instituto accommodantes, argumentationum formulas ad quamcunque rem inde ducunt.

16 Locos aliquot, velut digito commonstrabimus. Matth. 12, de Davide vescente panibus vetitis, de Ion. et Ninivitis, de regina Austri et Salomone. Matth. 24. de temporibus Noah. Marci 12, de verbis Dei ad Mosen, ex rubo loquentis Lucae 4, de Elia apud solam viduam Sareptanam divertente, de solo Nahaman Syro mundato per Helisaeum. Lucae 11, de sanguine Abel iusti, et Zachariae interfecti inter aedem et altare. Luc. 17. de diebus Loth, eiusdemque uxore. Iohan 6, de patribus manducantibus Manna, et interim mortuis. Iohan. 7, de circumcidendo etiam in Sabbato. Actor. 7, plurima referuntur a Stephano, ex quibus de Christo atque Evangelio testimonia et comprobationes nititur colligere. Act. 13, ad eundem finem retert nonnulla Paulus apud Antiochiam Pisidiae. Ad Rom. 4. 9 11. 1 ad Cor. 10 et alibi deinceps in singulis prope Epistolis, varia ex historiis Sacris admiscentur.

17 Ex quibus profecto locis omnibus discere quivis potest, quomodo exempla historica tractari deceat: hoc est, quomodo accommodabuntur instituto, quo de agitur: qua forma breviter et subinde uno quasi verbo indicanda argumentatio, aut latius diducenda: quomodo denique ad asserendum dogma, ad redarguendum falsas opiniones, ad instituendam vitam, moresque, et ad quamcunque utilitatem explicandum, expediat inflectere.

18 Haec nunc de observandis in historiae lectione, in genere dixisse sufficiat Restarent alioqui non pauca de singulis historiis monenda, quia aliae alias habent tum difficultates, tum et utilitates, ac denique proprietates: quale admodum apte ac utiliter monet Luth. piae M. de Pentateucho, cur eo ordine illa historia tradita sit. Verum illud pertinet iam ad commendationem eorum, aliorumque librorum: quae opera postea, Deo volente, sequentur, nunc ad Prophetiam transeamus.

DE PROPHETIA.

1 Non sine causa Paulus scribens variis Ecclesiis, suo nomini diligenter etiam vocationis ac functionis suae nomen adscribit. Ex eo enim omnis authoritas librorum pendet, ut sciamus, quisnam eorum author sit: num Deus, aut personae per quas ipsemet Deus locutus est, quaeque errare non possunt, ac quibus vult Deus simpliciter fidem haberi, ut sunt Prophetae et Apostoli: aut vero homines, qui fallere et falli possunt.

2 Prodest igitur nosse, Propheticorum librorum scriptores non tam ipsos locutos esse illas Prophetias aut conciones, quam Deum ipsum. Quare sciendum est, Prophetas fuisse personas divinitus ac immediate vocatas ad predicationem doctrinae caelestis, de peccato, et benedicto semine: qui potius (ut dictum est) non illos, sed ipsummet Deum per os eorum locutum esse ad genus humanum eam doctrinam, quam illi inspiratione Spiritus sancti conscripserunt, posteritatique reliquerunt. Ideo ipsi quoque plerunque statim initio suorum librorum hunc titulum nomenque praefigunt, esse visionem, aut onus, aut verbum divinitus patefactum sibi, etc. Hoc vero nosse prodest, tum ad id ut maiori reverentia, diligentia, timoreque ea scripta perlegamus, (nam trementibus ad sermones suos, Deus pollicetur Spiritum ac intelligentiam, iuxta illud. Timor Domini est initium sapientiae:) tum etiam ad hoc, ut eo rectius uti eis libris doctrinaque eorum queamus, scientes quantum eis tribuendum sit.

3 Observetur etiam summa ac scopus eorum doctrinae, qui fuit primum, promissionem de benedicto semine, eiusque adventu ac beneficiis, suis Prophetiis illustrare: hominesque in eius expectatione et fiducia confirmare. Deinde, instantes poenas tum suo populo, tum et exteris regnis nomine Dei praedicere aut prophetare. Tertio sui temporis idololatrias et errores redarguere ac corrigere, et contrarias verasque sententias et cultus confirmare ac constabilire, et omnino doctrinam de Deo hominibus inculcare Postremo, etiam secundae Tabulae vitia grassantia taxare, ac omnino et in summa contritionem et fidem concionari.

Aliquando etiam politica aliqua mandata habuerunt de aliquibus negociis agendis aut omittendis, praesertim tempore bellorum ac difficultatum aliarum. Denique cum eos vel reges aliive magistratus, aut totus populus, vel etiam singuli aliqui homines de rebus futuris, aut alioqui dubiis, praesertim maioris momenti, consulere voluerunt, habuerunt ab eis certa responsa.

4 Non solum vero in genere peccata accusarunt, et ad pia opera homines hortati sunt: sed saepe etiam de singulis aliquibus factis bonis aut malis, aliquos ex speciali Dei revelatione et mandato convenerunt: ut Isaias Sobnam, Ieremias Paschur, Ebedmelech, et quosdam Pseudoprophetas. Hunc scopum summamque

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.