Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 759 --

xx
Nam si quis volet hoc sine scripta revolvere Sacra,
Sudabit frustra, proficietque nihil.
Quin etiam caeco dubitans errore feretur,
Et vera cedet devius ipse via.
Contigit hoc linguae sine cognitione Sophistis,
Quos error varius per loca caeca tulit.
Huc igitur quicunque aliis caelestia praefers
Commoda, qui Christi dogmata scire studes:
Huc age, non fallet certe tua vota quod optas:
Hunc lege, et assidue volve revolve Librum.
Tu vero certissima clavis Olympi,
Ianua tu demum es, tu via, vita, salus.
Tu librum solus, tu regna paterna recludis,
Scripturas aperis, ferrea corda domas.
Tu quoque cor Lydiae reserasti Christe potenter,
Effringens stygii noxia claustra ducis.
Illa tuum didicit verbum: veramque salutis,
Flamine, cognovit, corda regente, viam.
Fac quoque nostra (potes siquidem dulcissime Iesu)
Ad vocem verbi corda patere tui.
Ne tua securi contemnere iussa velimus,
Sed vera potius te coluisse fide.
Synceros etiam nobis concede magistros,
Qui verbi spargant semen in orbe tui:
Quique lupos ausint rabidos decernere contra.
Deque tuo pellant dira venena grege.
Ne miseri in tenebris spoliati luce vagemur,
Et nos ut Sodomas opprimat ira Dei.
Tristis ad occasum lux inclinare videtur,
Germano lumen cedit ab orbe tuum.
At tu credentem Iesu ne desere coetum:
Vespera nunc propius, vespera tristis adest.
Denique Christe velis sedes reserare beatas,
Ut nos perfundat flaminis unda tui:
Dum colimus terras, variis et casibus acti,
Difficiles legimus per loca sicca vias.
Sed postquam veniet meta exoptata laborum,
Fac pateat nobis in tua regna via:
Ut tecum patria felices sede, queamus
Expertes omnis, vivere et esse, mali.
Vive diu Lector, quem tangunt fata piorum,
Ferre quod innocuos tristia multa vides.
Et Christo dignas toto cane pectore laudes,
Omnis qui solus fons et origo boni.
Denique et in Sacris semper meditare libellis,
Hinc etenim nobis vita salusque fluunt.
Quaeque suo charus genitor congesta labore
Edidit, his felix utere: vive diu.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.