Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 816 --

53 regi Babyloniae Nebuchadnezar, ac deportatus est capitivus cum multis, inque eius locum subfectus per Nebuchadnezar Zidkyahu, qui regnavit annos undecim. 2 Reg. 25. et 2. Par. 36.

Sub hoc Hierusalem, dum nititur Babyloniis rebellare, expugnata vi est, atque incensa. Ipse praeterea Zidkyahu captivus abductus, oculis privatus, filiis prius iugulatis in eius conspectu.

Captivitas Babylonica duravit annos septuaginta. Ierem. 25. Dan. 9.

Finitis iis annis, Rex Persarum Cores, alias Cyrus, statim regni sui anno primo, motus est divinitus ad populum dimittendum. Eo igitur ipso anno reversi sunt Hierosolymam. Ezrae 1 et 6.

Anno secundo coeperunt aedificare templum, Ezrae 2 et 3.

In templo aedificando, propter plurima impedimenta intervenientia, fuerunt occupati annos 46. Aggaeus, Zacharias, Malachias. Ioannis 2.

Idemque annus, quo perfectum est templum, numeratur Dariaves: id est, Darii sextus. Ezrae 6.

Is autem Darius alias vocatus est Arthasasta, id est Artaxerxes: a Philone etiam appellatus Darius Longimanus, qui scribitur regnasse annos 37.

Eiusdem Darii anno 20, dimissus est Nehemias ad extruendam reparandamque civitatem. Nehemiae secundo.

Tandem eiusdem Darii anno 32, murus civitatis omni ex parte perfectus est, Nehemia curante. Nehemiae 5 et 6.

Qui deinceps in nova Republica duces sive principes ex tribu Iuda et familia Davidis extiterint, ex Matth. 1. Luc. 3, et Machabaeorum historia licet cognoscere: quamvis annorum summa desideratur. Itaque eam petere oportet ex Philone, aut Iosepho, rerum Iudaicarum scriptoribus. Caeterum nos, qui a Scripturarum tramite non libenter digredimur, ad Danielis confugiemus vaticinium, in quo tempus ab exaedificata civitate ad IESU Christi Messiae nostri adventum in carnem, clare describitur. Ita autem capite nono dictum est Danieli, ab angelo: Et cognosces atque considerabis, ab egressu verbi de reparanda et reaedificanda Hierusalem, usque ad Meschiam, hebdomades 7, et hebdomades 62. Quo loco hebdomades accipi debere de annis, ut videlicet una hebdomas annos septem conficiat, indubitatum est. Iam vero ex hebdomadibus 69 proveniunt anni 483. Atque totidem plane anni a tritesimosecundo Darii, ad 24 usque Augustini: hoc est, ad Olympiadis 194 annum tertium, quo Christus carnem induit, effluxisse inveniuntur.

Ergo ad calculum reductis annis omnibus, liquet, Christum natum quarti Millenarii anno nongentesimo octuagesimonono cum dimidio: hoc est, mundi ter millesimo nongentesimo octuagesimonono cum dimidio. Ita namque quartum Millenarium impleri idcirco haudquaquam conveniebat, quia Dominus propter ardens desiderium sanctorum, summis votis adventum Messiae expetentium, ut est ad benefaciendum semper proclivior, antevertere magis quam differre beneficium gaudet. Quot autem anni a Christo nato ad praesentem, quo haec scribimus, sint elapsi (numerantur autem nunc sine errore 1567) quis est qui ignorat? Haec igitur, meo iudicio, est simplex, perspicua, et Sacris literis consentanea annorum ab initio inde mundi conditi, hucusque supputatio.

9 ΒΆ Quod si alios animadverteris secus numerare, habent proculdubio certas causas, quibus permoventur. liberumque esse illis debet, quod voluerint statuere: nos tamen secuti sumus (quantum fieri potuit) Scripturae sacrae autoritatem, cui adhaerere tutissimum esse novimus: atque in eadem contineri, quicquid ad hanc rem pertinet, extra controversiam est positum. Nonnulli quidem a nobis in eo dissentiunt, quod 70 annos captivitatis Babylonicae supputare incipiunt a spontanea deditione Iehochakim Iechaniae: ubi nos eos ordimur undecim annis tardius, quibus gubernacula tenuit Zidkyahu, quos ex ordine 70 annorum nos removemus, nitentes nimirum narrationi posterioris libri Paralipomenon cap. ultimo. Rursus hebdomades Danielis quibusdam placet supputare ab anno Darii 20, quo missus Nehemias ad civitatem reparandam: cum nos interim deducamus eas a muro civitatis consummato, hoc est Darii 32. Ex quo fit, ut 23 annos plures, quam illi, nos statuamus. Cuius rei existimavimus pios candidatos candide admonendos, quo ipsi facilius, rectiusque de omnibus valeant iudicare.

10 Reliquum est, de ratione supputandi per Olympiades paucula adnotemus. Graeci quidem hoc pacto, per Olympiades inquam, annos digerunt. quod, si Plutarcho credimus, primus fecit Hippias Elaeus: quamvis nullo admodum subnixus, ut idem Plutarchus meminit, necessario ad fidem argumento. Significat autem apud eos Olympias, spacium annorum 4. hac nimirum de causa, quod eo intervallo recurrente receptum olim fuerit publica in Olympiis certamina, ad quae tota Graecia avidissime confluebat, edi. Caeterum apud multos scriptores legitur, Christum natum ex virgine Olympiadis 194 anno tertio. Ex quo intelligitur, si annos Christi, natalem proxime antecedentes, partiaris per quaternarium, centies nonagies atque ter duobus annis superaditis, prodire illum ipsum annum, quo primum per Olympiades numerari coeptum est. Unde nullo negotio Olympiades singulas discernes. Incidet, ni fallor, primae Olympiadis annus primus, in annum ultimum regis Achas: id est, quarti Millenarii annum ducentesimum quintumdecimum. Caeterum Romani plurimum per consulem annos numerarunt, quod facere sunt adorsi post exactos reges: nempe annos ante Christum quidem in carne manifestatum 507: ab urbe vero condita 245: anno Darii, opinor, octavo, post templum perfectum.

11 In historiae lectione, et temporum consideratione, ac rerum non tantum politicarum, sed et Ecclesiasticarum mutatione, consideretur primum, quomodo Deus subinde sui noticiam patefecit, et praesertim promissionem benedicti seminis magis ac magis illustravit.

12 Secundo, considerentur variae vicissitudines status religionis ac Ecclesiae, quae iam illustrior et purior fuit, iam etiam obscurior, praedominantibus impiis: ut interfecto Abele, coepit florere Cainica factio et impietas, et obscurari vera pietas, quam tamen Enos et Henoch instaurarunt. Sublato in caelum Henoch,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.