Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 809 --

46 de Doctrina Christiana libro tertio, capite decimo sexto) ut intelligas te ad beneficentiam revocari: et carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius, qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subvenitur. Eiusdem generis est praeceptum illud Deuteron. 25, Non obligabis os bovi trituranti. Nam in speciem absurdum videtur, de ea re praecipere. Quotusquisque enim solet bovi obligare os? Itaque rectissime interpretatur Apostolus, eo per allegoriam significari, fideliter laborantibus in Evangelii ministerio, haud deneganda vitae necessaria. Tertio, necessitas cogit allegoriam adhibere, quando sensus Grammaticus pugnat cum sana doctrina, vel adversatur bonis moribus. Praecipit Christus Matth. 5, ut oculum sive pedemqui offendiculi causa existit, eruas, abscindas, abs te proiicias. Sed quando sine peccato, quod hic verbis mandatur, haud posset perfici, cogit profecto necessitas allegoricam interpretationem inquirere. Itaque recte Chrysostomus in Matth. Hom. 17, non de membrorum disturbanda compage verba fieri astruit, sed malum argui voluptatis: nec non de his esse sermonem, qui nobis familiaritate iunguntur. Fugiendam igitur esse voluptatem: fugiendos et propinquos qui a pietate nos abducunt.

Permulta huius generis occurrunt in Canticis canticorum: ut de multis uxoribus et concubinis sponsi, de contrectatione uberum, de voluptuariis conviviis: imo totus hic liber ex perpetuis allegoriis conflatus est. Item Ieremiae vigesimoquinto, Bibite et inebriamini, vomite et cadite. Ubi loquendi forma atque similitudo de ebriorum moribus sumpta est, notanturque incredibiles omnium regnorum perturbationes, atque maximae strages secuturae. De qualibus sententiis Augustinus de Doctrina Christiana libro 3. capite 22. Si quae facta, inquit, leguntur a patribus etiam sanctis, quae tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt, figuram ad intelligentiam referant: id est, ad mysterium, per allegoriam: factum vero ipsum ad mores non transferant. Quandocunque igitur huiusmodi loci fiunt obvii, necessario ad allegorias confugitur: quando quidem interpretatio Grammatica si retinetur, errores non parvos gignit. Sic enim natus est error Anthropomorphitarum, Deo tribuentium humana membra et adfectus: cum nollent locutiones illas de Deo iam Scripturis usitatas, iuxta tropum, quem ad modum decet, accipere. Similiter errarunt Euchitae, semper orandum esse, stolide contendentes: qui in Evangelio dicitur, Oportet semper orare, et nunquam intermittere. Quamvis hic Synecdoche potius occurritur errori, quam allegoria. Sed illorum error crassior, minusque tolerabilis, qui seipsos castraverunt: quod in Evangelio praedicentur beati, qui seipsos castraverint propter regnum Dei. Liquet igitur, necessitatem interdum imperare, ut allegoricae interpretationes in medium adducantur.

Iam vero utilitas suadet, adhiberi allegorias: quando nimirum, sive in historiis, sive in praeceptis et concionibus, tam in lege quam in Evangelio obviis, verba ipsa Grammatice sumpta, nullam videntur adferre utilem doctrinam, aut institutionem: vel si aliqua apparet, longe tamen proveniret uberior, ubi interpretatio allegorica adiungeretur. Quod exemplo planum faciam. Legis in historia Iacob, quomodo deceptus fuerit a socero Laban: quomodo Liam acceperit, putans se potiri Rachele: quomodo pro Rachele tot annos duram servitutem servierit: quo modo interea gregem suum mira solertia auxerit, virgulis versicoloribus ad canales positis. Hic autem exigua, aut nulla videtur utilis doctrina esse proposita: sed potius fraudes, astutiae, stultus amor, opum cupido. Quam obrem ut fructum aliquem decerpas, expediet te omnia per allegoriam explicare: et dubio procul, sub duro cortice literae, invenies suavem nucleum Spiritus, et non iniucunda mysteria. Nos aliquando iuvenilis exercitii causa, ita sumus in Scholis interpretati: Liam diximus adumbrare Philosophiam humanam: Rachele vero, divinam, sive Theologiam: pro hac autem percipienda, omnes labores vigiliasque impendi debere. Nec aspernandam quidem Philosophiam humanam, si nobis obtrudi eam contigerit: sed tamen finem studiorum omnium, ad rerum divinarum cognitionem comparandam tendere. Interea autem nobis amplissimos fructus obtingere, dum instudiorum cursu perseveramus. Neque ipsius Laban, id est, mundi et carnis imposturas posse obsistere, quo minus optatis tandem bonis fruamur. Alius forte aliter, et commodius, doctiusque.

Legis insuper diversa praecepta in Levitico, vel alio volumine, de Sacerdotio, de caeremoniis, sacrificiis, observationibus diversis: atque horum quidem, quando sola inspicitur sententia Grammatica, nullus plane nobis usus est, cum eae functiones legales nunc sint abrogatae, nulloque modo ad nos pertineant. Quo igitur fructum aliquem spiritualem ex his capias, consultum est interpretationes accersere allegoricas, ad vitae tuae institutionem utiliter comparatas. Sic autem Origenes, Cyrillus, Eucherius, praecepta legis ceremonialia prope omnia apud Graecos enarrarunt: apud Latinos aliquoties idem sacit Augustinus. Relinquitur ergo, in istiusmodi locis, ne veluti steriles sine fructu praetereantur, optimo iure allegoricas interpretationes concinnari: in caeteris vero locis nequaquam. Nam ubi perspicuae sunt historiae, quae perse satis largiter doctrinam salutarem suppeditant, (qualis in libris Iehosua, Iudicum, Samuelis, Regum plurimae) ubi item nuda continentur praecepta, mores informantia (uelut in libris didacticis, Proverbiis inquam, Ecclesiaste, Hiob, Psalmis) supervacaneum fuerit allegorias anxie interferere. Nam neque necessitas, neque utilitas laborem eum ibi requirit.

Porro quomodo allegoricae interpretationes formari debeant, explicemus. Est aute eiusmodi hoc artificium, quod potius usu frequentique exemplorum ab aliis tractatorum diiudicatione, quam praeceptionibus ullis ad disci queat: attamen in gratiam tyronum, quo de allegoriis, quas ab aliis subinde proferri vident, prudenter iudicare assuescant, aliquot veluti generales regulas seu observationes proponemus. Sit itaque prima observatio.

OBSERVATIO I.

Non vacat temeritatis nota, qui putat quovis loco allegoricas interpretationes in medium producendas. Mirum in modum labefactat ea audacia Scripturarum authoritatem. Statim enim suspicantur

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.